Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICO-MATHEMATICA. ETEST De motu gravium ad Centrum Vniversi. PRAEFATIO. Um omnia gravia in Centrum insito quodam appetitu ferantur, si Centrum non esset, omnis quoque motus cessaret, cùm grave, quod appeteret, non haberet. Si Centrum non esset, cessaret &locomotiva potentia, cum nulla actio, uti suprà demonstravimus, locomotiva sine respectu essentiali ad Centrum confici possit. Si Centrum non esset, levia non tenderent sursum, quia non daretur motus à Centro ad circumferentiam, uti nec à circumferentia ad Centrum in gravibus. Centrum itaque non tantum motus localis, sed &omnis elementaris motûs causa est. Quid autem hic motus propriè sit, &quomodo perficiatur, hac Sectione ostendendum duximus. CA