Latin
DE FODINARUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum si comparetur ad aurum, profectò minus perfectum est: quocirca Chymici dicere solent; uti se habet Luna ad Solem, sic se habet argentum ad aurum: Sed Luna est minoris luminis, ita &Argengentum minoris pretii, &ponderis esse de bet. Similiter si meditemur utriusque metalli proprietates, maximum inter utrumque discrimen inveniemus. Primò enim in eruendo à fodinis argento, non ita purum, ut aurum colligitur, sed terrâ, &sordibus adeò permixtum, ut illius depuratio immensum laborem expostulet: Insuper argentum purificatum malleo quidem dilatatur, sed minus quàm aurum, cum majorem duritiem, &crassitiem nanciscatur, Deindè auro, &plumbo est l. vius, siquidem liquefactum illis instar olei supernatat; diuturno igne diminuitur, &in locis humidis abditum corrumpitur, qui bus affectionibus aurum minimè vexari in superiori capite manifestavimus. Itaque Au thores non debent magna admiratione te neri quandò argentum, cum sit candidissi mum, lineas nigras corporibus imprimat, quod non aliundè, nisi ab impuritate metalli dimanare censemus. Tandem argentum à natura hoc habet insitum, ut à familiaritate sulphuris, stanni, &ferri abhorreat, veluti cuncta animantia, &potissimum canis, teste Plinio, odorem ab argentariis exeuntem mirum in modum abominatur. Inveniendi Argenti, &praeparandi ratio. Etallurgis jam dudum innotuit, Argen M tum in terreno cinereo, &obscuro generari, ibique inveniri, ubi pyritae multi conspiciuntur: immò quemadmodum pyritae aureo colore aspersi, venas aureas, ita pyritae albicantes minutis miculati granis venas argenteas indicare solent: quocirca locus, ubi pyrites candidior, rarior, &minutior obser vabitur, majorem spem venarum argenti praebebit. Inventa igitur, &aperta Argenti vena, fossores tamdiu in eruendo argento prosequuntur, donec aluminis mineram inveniant, quandoquidem reperto hoc succo concreto, macro, venae argenti finem praedicunt His igitur propositis ad argentum effossum depurandum accedemus, quod non nisi cum nigro plumbo, aut cum vena plumbi, quae Galena appellatur, quae utplurimum iuxta plumbi fodinas invenitur, excoquitur. Inter.