Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 22.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nophorum dogmata &inventa secutus, paulò fusius de eo disceptandum duxi. Quod ut tandum tertiò, haec incrementa comparari posse vel cum partibus temporis, aut cum partibus spacii: potest enim designari primò quoddam tempus, ut minutum primum aut lecundum horae, cui consequentia tempora aequalia possunt assignari, adeo ut totum illud tempus, quod in decidendo mobile insumit, in plures hujusmodi partes horae distinguatur; vel spacium quoddam, puta unius pedis aut cubiti, similisque mensurae cui aliae aequales possunt accipi in consequenti spacio, adeo ut totum illud spacium, quod à mobili decidente pervaditur, in plures hujusmodi partes divisum intelligatur; vel etiam potest motus habere comparationem ad velocitatem aliquam primam, quae scilicet sit acquisita in fine ejusdem primi tempo ris, &cui per consequentem motum aequales aliae superaddantur, ut solent gradus gradibus in capacibus intensionis qualitatibus superaddi, adeò, ut, velocitas quae in fine motus acquisita, est intensissima, ex omnibus velocitatibus, sive gradibus, qui perseverante motu acquisiti fuerunt, iisque inter se &cum primo illo aequalibus, constituatur.