Latin
FODINIS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 222-2
Unproofread scanNot analysed yet
Chymici ad solvendum ferrum utuntur aqua valenti rubea, quae ex quadrante vitrioli al bi, ex septem unciis vitrioli Ungarici, triente salis, &semiuncia aluminis constat. Verùm Pandulphus Anglus, qui de fossilibus scripsit, ferrum melle restinctum melius liquefieri re tulit. Denique ferrum aeri, &stanno permiscetur, sed agrestius, &fragilius redditur. Atque haec ex variis Authoribus collecta suf ficiant. Qui plura artificia desiderat, quibus ferrum purgetur, nec non auro, &argente tegatur, ultimum Librum consulat, qui horum arcanorum longam seriem recitabit. §. III. De Ferrifodinis Illae, vulgo Elba, quae maris Thusci insula est. Ti nullum metallum adeò humanis usi Ubus necessarium est, quàm ferrum, ita