# Mundus subterraneus 222

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CONSECTARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/222

CONSECTARIUM I. De Tonitruis Subterraneis. X quibus infallibili consequentia con Eclusi, Calabriam per occultos cuniculo tum Aetnae tum Strongylo caeterisque Vulcaniis Insulis correspondere, & hujusmodi sonos mugitusque subterraneos tum ex varia spirituum tumultuantium illisione, tum reciproca halituum effervescentium colluctatio ne oriri; quae uti eandem cum aëreis tonitribus rationem sortiantur, ita tonitrua sub terranea jure merito dici & possunt & debent. CONSECTARIUM II. De Fulmine & Fulgetro Subterraneo. X hisce quoque patet, exhalationes cum E in cryptis subterraneis sulphure, nitro, carbonibus similibusque combustibilis mate riae fomitibus confertis accendantur, hor renda quoque fulmina, & multò aëreis truculentiora frequentioraque fabricari; exhalationes quippe aëreae omnem fulminum procreandorum materiam non aliundè ha bent, quàm à subterraneis halitibus extra terram unà cum vapore in sublime elatis, ibi demque in fulmen elaboratis; Ubicunque enim eaedem causae concurrunt, ibi eosden effectus produci necesse est. Eandem ob cau sam neque subterraneis antris fulgura & coruscationes deesse, ipse solus norit, qui cau sas singulorum rectè perceperit Fulmini itaque in subterraneis territoriis tanta abundantia nasci, ut iis gurgustia illa incapacia subindè foras quoque protrudant; & non nulli montes id luculenter docent, qui coelo tranquillo serenoque ita subindè iis saeviunt ut vix quisquam ab iis immunis esse queat. Talis est mons Tola in Mauricis Insulis, uti videre est apud Horatium Tursellinum, in vita S. Francisci Xaverii, è cujus hiatibus certi temporibus cum magna hominum animantiumque ruina ignes evibrantur. Et testan tur id, quotquot de montium Vulcaniorum incendiis scripserunt, uti Petrus Bembus alii que de monte Vesuvio atque Aetna, quem subterraneis incendiis agitatum fulmina atro fumo inserta longè lateque ejaculatum, scite describunt. Quae omnia fusius, quàm par erat, hîc describenda duxi, ut ostenderem Regiones subterraneas non tantùm meteori cis impressionibus foecundas, sed & unicancausam esse eorum, quae in sublimi generan tur, meteororum. Experimentum quo dicta demonstramus. Si quis vas aquâ fervidâ prius repletum ita clauserit, ut omnis aëri exitus intercludatur illudque aëri frigido hyberno tempore ex posuerit, fiet ut in eo aqua rarefacta necessario ex ambiente aëre frigido condensata ir minorem locum sese contrahat, & quoniam aliud in abeuntis locum corpus substitui ne quit, nimio imminentis vacui metu, vas horrendo cum fragore & sonitu in minutissimas partes confringetur. Quod idem continget in tormentis bellicis, quae ex nimia contentione accensae exhalationis crebrò cum vali do sono disrumpuntur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
