Latin
223.1 to 223.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 223.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Curo ego fieri glo bulos parvulos ex vitro conflatos magnitudi ne cerasorum, quos prius ad medietatem usque aqua nitrosa impleo, hi ardentibus superimpositi carbonibus, ex vapore intus aquae rarefactae dum exitum quaerunt, nec inveniunt, ruptis obstaculis violentissima eruptione tantum excitant fragorem, ut sclopi exonerati bombos, si non superare, saltem aequare videantur, omnibus praesentibus ad tam insolitum sonum attonitis &veluti consternatis; hoc festivo sonorum applausu Ma gnates in meo Musaeo excipere soleo. Eodem igitur modo Terraemotum cum sonitu ex clausorum spirituum tumultu fieri, ita certum est, ut de eo controversia moveri non queat. Quae autem Aristoteles tradit de tempore Terraemotuum, de Insulis in medio maris ab iis immunibus, de quadragenaria duratione dierum, ut experientiae reclamant, ita universim fides iis habenda non est; non enim in maritimis tantùm locis, Insulisque continenti vicinis, sed &in Insulis remotissimis, quin &in Mediterraneis magnarum continentium regionibus terraemotus quovis anni tempore contingere experientiâ ita invaluit, ut de eo nullus amplius dubitandi locus relinquatur. Fiunt itaque Terraemotus potissi mum iis in locis, sub quibus pyrophylacio rum saeviunt aestuaria, sive ea fuerint infra posita maritimis oris, sive Insulis remotissi mis, sive mediterraneis tractibus; &locis de nique omnibus infra quae subterranei cuniculi positi, qui subindè ad 200 milliaria ses extendunt, longè lateque ramatim exten duntur, quod summâ diligentiâ à me in Cala bria observatum fuit paulò superius citato anno, in qua à Sicilia usque ad Bellevederium tractu ducentorum millium passuum &ultra, terraemotus per cuniculos subterrestres ingentes civitatum oppidorumque strages ediderant. Cuniculi quemadmodum ex sonitu colligere licuit, originem suam sortiebantur ex monte Strongylo, qui deinde per submarinos hiatus promontorio Vaticano, &hinc infra Tropeam, Monteleonem, Lopicium S. Euphemiam extendebantur, &hinc refle xo ductu Nicastrum, Amanteam, Consentiam, &hinc Paulam, &tandem Belvederium impetebant, ubi sive obstructis meatibus, sive deficientibus spiritibus truculentiae suae finem fecêre; habuisse tamen nonnullam quoque cum monte Vesuvio collusionem, Terraemotus ut plurimum contingunt iis in locis, quae subterranei ignis cuniculis superimposita sunt. Cuniculorum in quibus vim suam terraemo tus exercet, situs.