Latin
FODINIS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
quod nullam prorsus corruptionem passum erat, adeò recenti, &nivea carne, tam viIn Austriacis salinis, ut sciant, quando vida oculorum acie, ut vitam mentiri videreaqua dulcis sale diluta sufficienter salsa tur, ac proindè Monachium ob eximiam rei ad coctionem apta sit, tali utuntur experimento: Lignum durum in formam pyri torne adaptant, ut in fig. A patet; intra cujus umbili cum nonnihil plumbi infundunt in O, tan tum nimirum, quantum sufficit ad hoc, mergatur in salsa aqua usque ad petiolum juqui si medietate sua extra aquam natet, stam ostendit, &sufficientem aquam ad coquendum; si plus mergatur, vel minus, insuf ficiens reputatur; verum cum haec praxis non nullas imperfectiones involvat, id multo me liori, exactiorique experimento expediri posse existimamus, quod hoc loco Empyristi communicandum duximus. Sic age. Primo ponderabis aquam, quacunque tandem quantitate, quae jam experimen to comperta fuit sufficiens ad coctionem Hoc peracto, tibi phyalam AB, cum collo oblongo fieri, quae in uterum C extumescat, à vitri conflatoribus cures, cujus longitudo AD, palmi partem contineat ea prorsus figurae magni tudine quam hîc vides Collum gradibus quot cunque tandem, verb gratiâ, decem signetur. Hoc peracto, infundatu in dictam phyalam argentum vivum, deinde hoc pacto intra aquam positam examina, quen gradum notet: optime autem feceris, si tantun argenti vivi immiseris intra phyalam, ut intra aquam posita phyala ad quintum gradum submergatur. Hoc peracto, vel signaturâ her meticâ, vel cerâ A, orificium phyalae quan arctissime claudes, &habebis instrumentu infallibile non tantum ad sufficientiam co ctionis explorandam aptum, sed &ad om nis generis aquas, quantum videlicet salis contineant, explorandas, mire opportunum: hoc enim intra salsa aqua repletum vas impo situm, si praecise ad quintum gradum sub mergatur, jam certus sis, aquam concoctio ni aptam: si verò infra quintum gradum sub mergatur, id plus Salis aquam tenere indi cium est: si verò supra quintum gradum submergatur, id pro ratione submersionis majoris aut minoris, minorem Salis portionen habere signum est. Ratio luculenter patet, quantò enim plus salis aquae inest, tanto minus submergetur in ea pondus; quanto minus salis aquae inextiterit: tanto ponderosum corpus plus in ea profundari adeo certum est, ut de eo nemo dubitare aut possit aut debeat; &patet in navibus, quae in Tybri plus merguntur, quam ubi mari concreditae fuerint, ibi enim subinde ad tres, aut quatuor palmos ob marinae aquae ex salsugine densitatem altius attolluntur: Experieris quoque, si hoc instrumentum aquae dulci purae imposueris, videbis id quasi totum tectum iri, quia uti aqua est purissima, &subtilissima, ita quoque pondus phyalae sine resistentia quasi fundum vasis, in quo aqua ponitur, petet.