# Mundus subterraneus 23.1-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 23.1 to 23.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/23.1

His praemissis jam ante omnia definitionem accelerati motus gravium adducamus, ut illâ cognitâ, reliqua facilius intelligamus Gravium ad Centrum tendentium Motum acceleratum Galilaeus eum esse definit. Qui à quiete recedens temporibus aequalibus aequalia celeritatis momenta incrementaque acquirit. Hanc definitionem nonnulli perperam explicant; putant enim velocitates se habere uti spacia, seu tot gradus velocitatis aequales primò acquiri, quot sunt partes aequales spacii quae post primum gradum superatum decurruntur: Verbi gratia: Si spacium quoddam divisum fuerit in decem pedes, si in fine primi pedalis spacii unum velocitatis gradum acquisiverit mobile, in secundo duos, in tertio tres, in quarto quatuor, & sic de caeteris, in decimo decem velocitatis gradus acquisiti putentur; Quod, uti experientiae reclamat, ita nulla ratione dici potest; Sequeretur enim, gradum ultimum velocitatis primo aequalem esse, quod contra nostram suppositionem est, & communi axiomati motus in fine velocior apertè repugnat. Alii putant, quod tempus, quo V. G. mobile quoddam percurrit AB, sit duplum temporis ejus, quo percurrit BC; quod pariter nulla ratione dici debet & potest; Sequere tur enim necessariò, quod, tempore dato, quo decursa semel fuerit pars AB, tempus aliud ipsi aequale attingi nullâ ratione valeret, nisi superato spacio infinito. Quod ut apertè pa teat, Intelligatur linea AB infinitè produ cta, divisaque in partes aequales AB, BC DE, EF FG & GH. Si itaque tempus quo percurritur AB, duplum foret temporis, quo percurritur BC, sequeretur necessariò, tempus id, quo percurritur BC, esse duplum temporis, quo percurritur CD. & hoc, duplum ejus quo DE, & istud illius, quo EF percurritur, &c. Neque enim maor unius quàm alterius est ratio; Cùm enim tempus, quo percurritur BC, sit dimidium temporis, quo percurritur AB, necessariò inde concluditur, quod illud spacium, quo percurritur CD, sit, primi temporis, & illud, quo DE, i, & quo EF 11, & quo FG, H, & quo GH primi temporis portio sit; & sic in infinitum diminutio fiat partium in dupla proportione diminutionis se respicientium, quae omnia tamen simul juncta nunquam primo tempori AB, utpote quae sint partes ejus, aequabuntur, nisi spacium infinitum, & partes aequales in eo infinitas admiseris, quae infinitis analogis seu dimidiorum dimidiis, in tempore ipso, quo AB percurritur, contineri intellectis respondeant.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
