Latin
23.4 to 23.7
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 23.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neutiquam itaque hoc pacto definitio intelligenda est, sed eo modo, quo III jam exponemus. Certum est velocitatis incrementa ad spacia certam obtinere proportionem, non quidem, quam aequabilis immediatè, sed quam exhibet motus aequabiliter acceleratus, cujus velocitas continuè uniformiterque increscat, ita ut nullum sit momentum consequentis temporis, in quo motus non sit velocior, quàm in quovis antecedente, &in quo non eadem ratione velocitas augeatur. Hinc Galilaeus dictarum velocitatum incrementa exponit per triangulum sequens ABC; cujus AC latus in quotlibet partes aequales, v. g. quinque, AD, DE, EF, FG, GC, divisum iit, ex quibus deducuntur totidem ad basin BC, parallelae HD, IE, KF, IG. hoc enim pacto partes A C lateris, expriment tempora aequalia, parallelae verò, gradus velocitatis, qui temporibus aequalibus aequaliter &uniformiter crescunt, ita quidem ut A referat locum quietis, unde mobile delabitur; parallela verò HD, velocitatem, quam A mobile cadendo per AD acquirit; parallela verò IE notet velocitatem, quam A mobile ex A cadendo, per spacium AE acquirit, &sic de caeteris. Quoniam verò haec velocitas continuò de momento in momentum sine ulla interruptione, fine ulla pausa aut saltu uniformiter de certo tempore in certum tempus crescit, certum est, velocitatis gradus ab A usque ad acquisitionem gradus HD, quod fit tempore A D; esse infinitos, iuxta infinitatem instantium temporis AD, sive punctorum lineae AD. Sed negotium paulò dilucidius exponamus. Notandum itaque, quod omnes velocitates BC ex omnibus praecedentibus compositae censeantur, quemadmodum A C linea temporum, ex omnibus aliis partibus composita censetur; Sed superficies triangulorum, quos lineae parallelae cum lineis temporum constituunt, cujusmodi sunt trianguli AHD, AIE, AKF, AIG, ABC, augentur ad rationem quadratorum temporum, sive quod idem est, sub duplicata ratione tem porum.