# Mundus subterraneus 235.5-9

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 235.5 to 235.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.5

Neque sistunt hîc Alchimistae, sed ex Canticis Canticorum veluti epithalamio quodam Solis, & Lunae, lapidis sui mysteria à Salomone significata fuisse, stulte, impie, plenisque blasphemia verbis ostendere non verecundantur. Nos tamen quantum fieri potuit, antiquitati hujus perditae artis incumbentes, nul lam ante Christum à quopiam scriptore huju artis mentionem fieri deprehendimus. Cajus Caligula Caesar primus ex imperatoribus, Pli nio teste fuit, qui ex auripigmento aurum ex coxisse dicitur, eum verò cum lucrum expensis non responderet, ab opere destitisse ferunt; sed ab Auripigmento aurum separare non ac transmutatoriam, sed ad spagyricam Chymian I.VII. 1 pertinet, qua aurum, quod arsenico, aut auripigmento naturaliter inest, ignis vi, & per decoctionem à terrestribus faecibus, quibus nectitur, separatur, quod Metallurgorum proprium est; neque Plinium mortalium curiosis simum hujus artis transmutatoriae, lapidisque sive magni Magisterii nullam notitiam habuisse ex Tractatu de Metallis luculenter patet; quam tamen si habuisset, procul dubio, ejus, tanquam argumenti omnium curiosissimi, amplissimam mentionem fecisset. Quod verò Iulium Firmicum vocis Alchimiae mentionem fecisse dicunt, id in Manuscriptis Bibliothecae Vaticanae non occurrit, sed Chimiae vocem vel per fucum, vel ab impressoribus ad Alchimiae quandam antiquitatis fidem con ciliandam, additam fuisse verisimile est. Addo, si tantum lapidis magisterium curiosissimis scriptoribus, Aeliano, Solino, caeterisque philo sophis, & oratoribus cognitum fuisset, illud haud dubie magnis encomiorum titulis in coe lum usque extollere nunquam destitissent. Quodnam enim argumentum nobilius, excelentius atque admiratione dignius, quo nempe sola lapidis philosophici efficacia omnia in aurum converterentur, esse poterat? Suidas de Diocletiano narrat, cum eo regnante Aegyptii auro, & divitiis praepotentes, res novas multorum hominum illustrium caede molirentur, rebellionem motam statim in ipso exordio sopitam fuisse, & ne imposterum Aegyptii auri, divitiarumque viribus freti, Romanis, novis rebellionum, seditionumque tumultibus multum negotii facesserent, conquisita undique veterum de argenti, aurique fusione scripta Caesaris jussu flammis tradita fuisse.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
