# Mundus subterraneus 240-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, MODUS IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/240-2

MODUS IX Quomodo ex condensato aëre, ventorumque fla tibus fontes & flumina nasci queant. Ascitur nonnunquam ingens vaporum halituumque copia in subterraneis locis, qui per porosos fistulososque montiun tractus educti, statim ad aëris frigidioris prae sentiam condensantur in nubes, hae frigore aëreae regionis dissolutae in pluvias extrinse cas revertuntur; cessantibus verò subterraneis vaporibus, dum quod in abeuntis vaporis locum substituant corpus, non habeant tunc metu vacui aërem circumsitum unà nu bibus vaporosis mistum per easdem montium rimas attrahunt, aër verò vaporosus intus at tractus ad calidioris aëris contactum, statim in pluviam subterraneam resolvitur, quae inter cavernas collecta, novam dat subinde & fontibus & rivis originem. Mirantur multi, cur montium apices pluviae imminentis tempore, ferè semper nubibus obvelentur; hi rationem aliam non esse sciant, quàm vapores, qui mox ac per montium rimas exspiraverint, ad circumambientis aeris frigidi con tactum in nubes condensati consistunt; & ne difflentur à frigidis aereae regionis vaporibus aliunde in altum elatis, veluti obstaculis impediuntur; gaudet enim adeò hujusmodi attractus & repulsus ludibriis Natura rerum, ut sine iis nihil in elementaris materiae reciprocatione, nil in impressionum meteorologicarum formis constituendis, attentare videatur

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
