Latin
PARADIGMA II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 244
Unproofread scanNot analysed yet
PARADIGMA II. Quomodò Metallicum corpus salibus corrodenti bus, aliisque exsiccantibus per caementationem calcinari poßit. CAementum, seu caementatio nihil aliu C est, quàm corrosio sicca, qua corpora metallica aquarum rosivarum beneficio stra tificata, confringuntur, &calcinantur, cujus exemplum tibi hujusmodi damus in praepara tione Croci Martis, seu Chalybis per Caemen tationem. Processus Artificum hic est. Corpus caementandum in tenues laminas redigitur, &in frustula forcipe scinditur Species autem corrodentes pulverizantur, &aceto, urina, vel aqua forti madefiunt, fiant instar pulticulae, nonnulli illis siccis utun tur; deindè hujus culticulae, vel pulveris ali qua portio pyxidi caementatoriae inditur, il lique lamina superponitur, &laminae alia pul veris portio aspergitur (quae Stratificatio, &facere stratum super stratum dicitur) hanc alilamina subsequitur, idque tantisper, donec pyxis impleta, aut nihil laminarum residuum est, &tandem pulvere superposito clauditur, lutoque alio tenaci juncturae pyxidis mu nitae obturantur, atque igni, vel (quod satius est) suo furno imponitur, &secundum gradus caementatur, quatur, sex, octo, duode cim, vel viginti quatuor horis, imò etiam aliquot diebus, pro re nata, inibi conservatur; tandem pyxide infrigidata eximitur, laminaeque à pulvere separantur, quae totae confractae ac calcinatae inveniuntur; Verb gratia; Animus est praeparare crocum Mar tis seu chalybis, idque per caementationem tunc accipio calcis vivae recentis, quantum opus est, eamque urinâ aliquantisper made facio, ut fiat instar pultis: postea hac pulpa pyxidis caementatoriae fundum ad digiti lati crassitudinem tego, eique laminas chalybis superaddo, &vas, uti superius dictum, im pleo ac luto obfirmo.