# Mundus subterraneus 244

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PARADIGMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/244

PARADIGMA II. Quomodò Metallicum corpus salibus corrodenti bus, aliisque exsiccantibus per caementationem calcinari poßit. CAementum, seu caementatio nihil aliu C est, quàm corrosio sicca, qua corpora metallica aquarum rosivarum beneficio stra tificata, confringuntur, & calcinantur, cujus exemplum tibi hujusmodi damus in praepara tione Croci Martis, seu Chalybis per Caemen tationem. Processus Artificum hic est. Corpus caementandum in tenues laminas redigitur, & in frustula forcipe scinditur Species autem corrodentes pulverizantur, & aceto, urina, vel aqua forti madefiunt, fiant instar pulticulae, nonnulli illis siccis utun tur; deindè hujus culticulae, vel pulveris ali qua portio pyxidi caementatoriae inditur, il lique lamina superponitur, & laminae alia pul veris portio aspergitur (quae Stratificatio, & facere stratum super stratum dicitur) hanc alilamina subsequitur, idque tantisper, donec pyxis impleta, aut nihil laminarum residuum est, & tandem pulvere superposito clauditur, lutoque alio tenaci juncturae pyxidis mu nitae obturantur, atque igni, vel (quod satius est) suo furno imponitur, & secundum gradus caementatur, quatur, sex, octo, duode cim, vel viginti quatuor horis, imò etiam aliquot diebus, pro re nata, inibi conservatur; tandem pyxide infrigidata eximitur, laminaeque à pulvere separantur, quae totae confractae ac calcinatae inveniuntur; Verb gratia; Animus est praeparare crocum Mar tis seu chalybis, idque per caementationem tunc accipio calcis vivae recentis, quantum opus est, eamque urinâ aliquantisper made facio, ut fiat instar pultis: postea hac pulpa pyxidis caementatoriae fundum ad digiti lati crassitudinem tego, eique laminas chalybis superaddo, & vas, uti superius dictum, im pleo ac luto obfirmo.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
