# Mundus subterraneus 245-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PARADIGMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/245-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/245-4

PARADIGMA III. Antimonii calcinandi per speciem calcinationis, quam commixtionem vocant, sulphuris, salis petrae, salis communis beneficio modus, & ratio. NUmo Stibii, salis petrae, & salis commuOnis partes ana, id est, aequales, easque minutissimè tritas & commixtas in tigillo optimo luto munito, ita tamen, ut in superficiei medio aliquod foramen parvulum relinquatur, per quod arsenicales & venenati spiritus exhalare queant: in furnum venti pono ignemque fusorium accendo, & si libet, folli etiam ministerium adhibeo, ut in tigillo suffi cienter fluant. Hîc autem studio animadverdum est, quamdiu fumus per foramen illud in superficie relictum ascendat: Ille siquidem adhuc evaporans, materiam non satis calcinatam esse subindicat: Sed quandò omnes ejusmodi spiritus fumantas evanuerint, ignem propè ad vivum augeo ad quadrantem horae, ac tandem crucibulum eximo, infrigi datumque aperio, nec non materiam extraho, ubi Antimonium in fundo à fuliginibus, sicuti regulum à scoriis separatum invenio. hoc Antimonium à salibus malleo aliquo detrunco, atque in pulverem tero, qui instar cinabrii rubicundissimus, & in re medica nonnullis medicamentis praestantissimis confi ciendis accommodatissimus est; atque uti hic optimus, ita & celeberrimus est Antimonium calcinandi modus, cum quod intra dimidiae horae spacium perfici possit, tum quod nihi salium secum retineat, sed à se protrudat. Quomodo verò corpora metallica ignis violentiâ in calcem reducantur per combustionem, & reverberationem, quarum illa incineratione, haec vitrificatione fit, dicendum restat. PARADIGMA IV. Quomodo vitrificatione Metalla, & combustione in transparens vitrum convertantur. Um Incineratio vegetabilibus, animali Cbusque proprie conveniat, de iis in sequentibus fusius agetur; quare hoc loco tantum de mineralibus, quae in calcem solum, non verò in cineres resolvuntur, dicendum est. Quomodò itaque Argentum vivum, seu hydrargyrum vitrificetur, hoc sume experimentum. Capiunt oleum vitrioli rubeum secundum artem factum, & rectificatum, in hoc argen tum vivum per sublimationem aut per sal, & acetum lotum, & depuratum resol vunt, idque continuò in calore tamdiu fo vent, donec nullus omnino Mercurius, nec vivus, neque praecipitatus amplius appareat, sed totus in oleo forma liquida lateat. Quo facto, oleum hoc Mercurium continens in retortam vitream & quantitati materiae convenientem fundunt, ponuntque in catine arenario, atque accenso igne oleum à Mer curio in appositum vas recipiens propellunt; atque ita Mercurius per praecipitationem in calcem erit redactus. Hujus praecipitati accipio uncias duas, calcis, argenti & salis ammoniaci ana unciam unam, eaque invicem trita, & commixta, nec non in phiala posita, ad sublimationem accommodant, ubi sal am moniacum ascendit, & Mercurius cum Luna etiam servato pondere, in fundo manent in modum auri purissimi; postea in vitro forti, aut crucibulo devitreato in furnum venti ac fluendum ponunt, adauctoque igne in fixum, transparensque vitrum, quod de calore aurec ad pallidiorem descendisse videtur, abit; vitrum hoc infinitarum, ut ipsi putant, virtu tum est, quas singulas hoc loco recensere, neque instituti, neque aequitatis est, sed de monstrato conficiendi modo solerti Chymia triae indagatori committimus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
