Latin
PARADIGMA V
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 245-5
Unproofread scanNot analysed yet
PARADIGMA V. Quomodo aurum vitrificari poßit in diaphanan substantiam, ex mente Libavii. Ccipe auri purissimi unciam semis, &Antimonii Ungarici uncias octo: pone in tigillo ad ignem, ut invicem fundatur, &ubi fusus est, effunde; cave tamen ne in regulum abeat; hanc misturam probe, probe que contere, ut fiat pulvis subtilissimus, qu calcinandus est eo modo, quo antimonium calcinant, quando vitrum conficere volunt, donec non amplius fumiget. Quando igitur pulverem ita fixum habes, tigillum ad ignem pone, ut apprime candeat, ut abeat in vitrum, postea paulatim eo modo pulverem in vitrum funde, ut fluat tantisper, donec vitrum hoc sit rubeum, &transparens, quod bacillo aliquo ferreo probare potest; &invenies aurum in fundo crucibuli dimidia parte diminutum. Vitrum in pelvim effunde, &habebis aurum transparens, cum vitro antimonii aequali pondere mixtum PARADIGMA VI. Quomodo sulphur in vitrum elaborari poßit per ignitionem. Ccipe sulphuris vulgaris magnam quantitatem, poneque in crucibulo, vel testa rres lotones pro una vice, sub tegula forni cata ignita, ut comburatur; quando illud sulphur est combustum, pone alios tres lotones in testa, ut &idem comburatur, quod tamdiu facies, donec una libra in testa sit combusta, &videbis cinerem aliquem grisei coloris; sed de hac libra sulphuris non amplius, quam drachmas duas cinerum accipies, de secunda, &reliquis integrum lotonem acSulphur cipies. Combure modo praedicto decem livitrificare. bras sulphuris, &cinis ille, qui antea griseus erat, fiet instar sanguinis, rubeus, atque modo insequenti in vitrum rubicundum abibit. Recipe hujus cineris rubei optime triti unciam semis, &boracis drachmam unam, &igne intensissimo funde, atque fiet vitrum aliquod transparens insignibus virtutibus, uti dicunt, praeditum.