Latin
PARADIGMA XI
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 249-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ccipe Vitriolum Romanum ad rubeum calcinatum colorem, deindè super unamquamque libram suffunde duas quartas aquae perfectè rectificatae, pone ad digerendum in balneo maris quinque dies, tunc refrigescat tuum vas. Evacuato aquam vitae, ut poteris clarissimè, &purissimè ab omnibus terrenis faecibus, vel si tibi videbitur, filtra illam, postea serva: Melius erit, si in balneo servaveris, &liquor hic erit coloris flavi. Hoc facto, ac cipe faeces remanentes, &effunde illas in novam terream patulam, si verò ad fundum vasis nimis pertinaciter haeserint, affunde aquam frigidam, atque move donec omnes faeces subtraxeris; Evapora aquam bulliendo: calcina faeces, calcinatasque in tenuissi mum tunde pulverem, ut antea, &aquam vitae superfunde recentem, &extrahe ut prius, &videbis spiritum tuum colore viridi tingi. Ne igitur ab exsiccatione, &affusione desistas, donec omnem viridem colorem, qui in eo latet, habeas, quem in balneo pone ad quinque dies, ad usum mox ostendendum. Nunc ad tincturam illam luteam, flavamque redeamus, quam antea in balneo benè obturatam reliquimus; Illam pone in cucurbita cum alembico optimè allutato, in cineribus benè purgatis, &distilla simul oleum sanguinis adinstar rubeum, &aquam vitae: postea aquam vitae in balneo lento ab oleo separa, &habebis oleum hoc, uti vocant, benedictum in fundo vasis relictum. At si cu curbita primae distillationis nigrae, vel albae remanserint faeces, illas uti hujus Lapidis terram conserva. Jam ad aquam illam viridem redeamus, in qua terra alba, &sal continetur. Evapora igitur aquam vitae ab illa, &quidquid remanet est terra, à qua sal albissimum modo sequente est extrahendum. Accipe hanc terram, &pone in ol lam, spacioque trium dierum in reverberatorio calcina; excipe postea ex igne, &cum aqua vitae, extrahe sal crystallinum, &hoc modo habes pretiosum illud sal, &oleum vitrioli, cujus facultates Medico perito relinquo. Sequitur modò Liquefactio probatoria, quae fit vel per cineritium, vel per antimo nium; illa sit, quandò metallum per plumbum fulminatur, probaturque, cujus hoc accipe Experimentum.