Latin
25.6 to 25.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 25.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
singula corpuscula inspexeris, singula nescio quid radiosum prae se ferre comperies, quod &in reliquis salinis corpusculis nitri, alumi nis, vitrioli, saccari, aliisque similibus lucuenter patet, &fusè id in Diatribe de Crucibus prodigiosis Neapoli in linteis hominum vestibus visis, demonstravimus: quam non incongruè plasticam gemmarum facultatem dicere possumus, illi, qua sensitivus Naturae gradus in animantium fabricandis organis utitur, prorsus analogam; quam tamen nos convenientius ἀκτινοβολικην, seu radiativam vim dicimus: Spiritus enim in singulis corpusculis ex se &sua natura radiationem appetentibus, veluti in centro latens, ea uti per radios jam unicuique insitos, sollicitat, ita quoque singula è centris suis evolvit: &primò quidem à radice inchoando, in Crystallis sex ichnographiae loco, fundat radices, supra quos postea, sursum κατὰ τὰς ὀρθὰς radiantes, nova corpusculorum accessione tandem in hanc formam, quam admiramur, scilicet sexangulam excrescit. Quoniam verò intermedio spacio purissimus humor hisce salinis corpusculis miscetur, fit ut miro quodam magnetismo, quo similia corpora ad invicem agitantur, partes salinae sui generis corpusculis jam in formam ei debitam per actinobolismum dispositis adhaereant, dissimilibus corpusculis aqueis extra dispulsis segregatisque: &ne vacuum aliquod in intermedio apatio relinquatur, novus purissimae aquae liquor in abeuntium locum substituitur; huic tandem incluso lapidificus spiritus superveniens, totam illam crystallinam massam sub ea angulorum forma, quae ei à natura debetur, indurat. Verum cum multa hîc occurrant, quae Lectori dubium movere queant, ea paucis explicabo. Quaeritur itaque primò, quomodò fiat, quod radiatio illa non in circulum, sed in polygonas figuras degeneret? Respondeo id feri ex proportionata diminutione virtutis radiativae, qua à primis semper magis magisque decrescunt: Ita quidem, ut sicuti virtus salis radiativa in tres, quatuor aut sex radios aequaliter à se distantes extenditur, ita reliqui his interjecti, utpote debiliores proportionaliter ab illa distantia deficiunt, ut quantò radius à fortissimo remotior fuerit, tantò brevior, &consequenter ad minus spatium sit protensus.