# Mundus subterraneus 252.1-2-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 252.1 to 252.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/252.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/252.1-2

Numerus verò, qui indè resultat, sunt bis hecatontades octo, id est, 1600, ter tres decades, id est, 90, cum 7 adeò ut totus numerus fit 1697. itaque ὁ ἄνθρωπος Θεὸς in numero resolvatur, habebis eundem ferè numerum, de quo Sibylla loquitur, ut in margine patet 1674. Ἀροινικὸν verò resolutum, non nisi 506 continet, qui numerus oraculo ἀνιον ψηφος, quantum ab oraculi ver1674 bis dissideat, quis non videt? Sed haec παρέργως, Sunt alii, qui ad lapidis materiam bufones, capillos, ovarum putamina, & ne quid tur pitudinis desit, fluorem menstruum, aut sanguinem humanum, mumiarumque conditu ram assumunt. Quidam tandem in terra, aqua aëre, in stabulis, ac latrinis inquirendum esse censent; & quamvis sapientiores haec omnia de sale ubique reperibili sub allegoria qua dam intelligi debere putent: multi tamen, uti Bacon, sub reali sensu, uti ex operationibus ejus patet, haec accipiunt. Qui tamen propius accedere videntur, sunt ii, qui sulpnur & hydrargyron propriam lapidis materiam asserunt; Sed ne hi quidem inter se concordant, dum nonnulli sulphur, & hydrargyron minerale; quidam illud, quod Philosophorum vocant, intelligunt; & in hoc plerique celebrioris nominis Philosophi conveniunt Quid verò sit sulphur, & Mercurius Philosophorum, paulò post patebit. Qui verò sul phure, & Mercurio vulgari lapidem fieri posse sentiunt, summoperè hallucinantur, quamvis enim immediatè naturam imitari conentur occultos tamen Naturae motus, processus, semitasque incomprehensibiles uti ignorant, ita in perpetuis quoque tenebris, ut in prae cedenti capite de subterraneorum ergasteriorum fornacibus dictum fuit, haerebunt. Qui denique argentum vivum, & sulphur quam primam metallorum materiam audiunt esse, decoquunt, meritò oleum, & operam perdunt; cum argentum vivum, & sulphur, ex quibus aurum & argentum generatur, non sit ex mente Chymicorum, illud vulgo cum illa duo suam perfectionem graduum conse cuta sint: argentum siquidem vivum, si vel ninimo igni admoveas, fugiens tenues evanescit in auras, atque mixtum quoque fecernitur, adeò ut nullis claustrorum repagulis stringi possit.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
