Latin
252.6 to 252.10
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 252.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sulphur quoque igni appositum in alias, &alias formas convertitur; cum tamen amborum conjunctio ad finem usque digestionis in generatione metallorum II. sit necessaria. Falluntur quoque, quotquot in Marchesitis, Tutia, Antimonio, Arsenico Auripigmento lapidem illum quaerunt; cum in iis sulphur prorsus inseparabile sit, quod tamen nisi ultimatè resolvant, separentque, nihil unquam efficient, adeo ut eo à dictis speciebus Mineralium separato, reliquum in pulverem abire necesse sit. Qui verò in vegetabili natura lapidem quaerunt, hi prorsus à schola Chymicorum eliminandi sunt, cum singulae rerum species in proprio suo Naturae gradu generatione perficiantur: homo hominem, bos bovem, planta plantam suae speciei. Frustra itaque laborant, qui ex vino, uti Lullus, Lapidem confici posse putant; frustra, qui ex humano sanguine, aut urina, aut ovorum testis, uti Rogerius Bacconus: stultè enim in natura quaeritur, quod in ea non est: non enim de spinis uvae, nec de tribulis ficus colligi possunt. Toto itaque coelo, &contra Naturae dictamina errant male feriati quidam Alchimistae, qui lapidem extra propositi su fines in nescio quibus rebus incongruis, dis similibus, heterogeneis quaerunt materiam, ex qua Lapis conficitur, lapis mineralis Naturae sit oportet: sunt autem mineralia alia minora, majora alia: Minora sunt, quae sine argenti vivi additione producuntur: ut sunt lapides, falia, &corpora pure sulphurea. Majora sunt, quae ex argento vivo constant, quorum alia malleum, uti aurum, argentum, aes, ferrum, plumbum, stannum, lustinent; alia non sustinent, uti Antimonium, Magnesia, Marcasita, diversae pyritum species, quae licet mercurio imbuantur, is adeo tamen male contemperatur dictis corporibus, ut figi nulla ratione possit, ac proinde ex consequenti materia Lapidis esse non possunt. Neque quicquam ad Lapidis fabricam conferunt minora mineralia, uti sunt salia, nitrum, alumen, sal plumae &c. tum quia eorum productio cum argenti vivi generatione in forma, natura, &compositione differunt: tum quia unius speciei una est natura, &seminis proprietas, ex qua producitur; accedit, quod metallicis corporibus plane contraria quoad naturam reperiantur salina enim corpora metalla corrumpunt, rodunt, &destruunt, &prout fixa, aut nor fixa, pura, aut impura fuerint, omnia in ni hilum redigunt, &quo subtiliora sunt, eo magis metalla à sua natura aliena reddunt, illorumque humidum innatum, in quo lapidis secretum latet; comburunt.