# Mundus subterraneus 255.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 255.1 to 255.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/255.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/255.1

CONSECTARIUM. Ex hoc disces primò, quantum aqua salsa medicata salis excessum, quantum defectum habeat. Secundò, datis centum libris aquae istiusmodi, quantum inde salis extrahere pos sis, cognosces. Tertiò, an aqua marina aquâ fontana salsior sit, an contra? Quartò, ex hoc cognosces datis quibuscunque tandem dulcibus & potabilibus aquis, quantum una alterâ levior; Illa enim levior erit, in qua phiala profundius descenderit; gravior in qua altius ascenderit; Quantò enim aqua gravior est, tantò phiala descendet magis; quantò verò levior, tantò minus eidem sublidenti resistet: Dependet enim aquarum potabilium gravitas à quantitate salis ei admixta, quae etsi saporem fallat, dum salis mixturam non percipit, instrumentum tamen nostrum fallere nequit. Aliud Instrumentum Hydrometrum. Iat Tubus vitreus ejus quam hîc vides signatum ABC. Tubus formae, sitque hic in A sit apertus, cujus collum AB in quotlibet partes sit divisum Huic tubo infundes argentum vivum, usque dum videris infra aquam globum B submergi. S verò argentum vivum pondere suo in fundum totum deprimeret Hy drometrum, tum semper minus affundes argent vivi, usque dum totus globo majori B affixu globulus C repleatur, atque hoc tamdiu conti nuabis, donec totus globus infra aquam demergatur usque ad DE, & habebis. Hydrometrum ad aquam librandam exa minandamque paratum Debes autem hoc primum experiri in aqua levissima si quidem aqua paulò subtiliori imposi tum Hydrometrum, amplius quoque submerge tur, & tanto quidem profundius quantò subtilior fuerit, & simul in collo differentias gravitatis & levitatis ostendet; Argentum vivum ad nihil aliud inservit, nisi ut instrumentum semper ad aequilibrium teneat intra aquam. EX PERIMENTUM. Raphaël Magiottus clarus imprimis Mathematicus in suo de renisu aquarum per compreßionem Libello, ad gravitatem & levitatem aquarum explorandam, tale quid excogitavit. Construitur filis aeneis craticularis aut conicus cylindrus in formam caveae, seu potius nassae piscatoriae, uti in praesenti figura apparet: Intra hanc caveam ponantur complures vitrei globuli infra perforati, quorum magnitudo sit in proportione Arithmeeen sie mifer surissilissi tica.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
