# Mundus subterraneus 26-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/26-2

SCHOLIUM, Tametsi Galilaeus motum supra plana incli nata ingeniosis rationibus ostenderit, nemo tamen, qui rem penitiori trutinâ ponderave rit, negare poterit, multas sub iis falsitates latere, experientiae prorsus contrarias. Primum itaque quod huic opponi potest, est quòd insignis differentia inter motum rectum seu verticalem, & supra plana inclina ta, elucescat; quos duos motus, si quis ritè inter se comparaverit, is, fieri non posse, vi debit, ut motus in plano inclinato per per pendicularem determinatus exactè respon deat ei, qui per lineam verticalem fit; cùm enim in verticali descensu mobile praeter aërem nullum aliud impedimentum habeat, certè multò celerius & expeditius spaciun suum conficiet, quàm mobile in descensu pe planum inclinatum, ubi quot puncta mobile quoddam tangit, tot impedimenta & interruptiones reperire, censeri debet. Secundò sunt experientiae, quibus, quantum à vero aberrent Galilaei conjecturae, sat superque ostendit Mersennus lib. 2. Musicae u niversalis, fol. 113, & in una ad me data epistola, ubi experientias à se factas, recenset nis verbis. Ut itaque motum super plana inclinata à Galilaeo descriptum exactius examinarem primò selegi altitudinem; pedum regiorum, deinde curavi fieri planum, quantum fieri potuit, politum, ita constitutum, ut id iuxta diversas in clinationes pro libitu machinatoris, dirigi posset; denique duos globos plumbeos aequae magnitudinis & gravitatis decidere permisi, priorem per planum inclinatum, alterum per lineam verticalem, eodem tempore & eadem altitudine; & invenimus, globum per planum inclinatum 15 graduum, currentem, unum tantùm in dicto planpedem confecisse, dum interim alter per verticalem lineam decidens, 5 pedes conficeret; debebat autem globus supra planum inclinatum 16 pollices in dicto plano, si verum fuisset Galilaei ratioci nium, conficere, non unum pedem. Iterum dictum planum inclinavimus ad 25 gradus, & repetitâ globorum cadentiâ, invenimus, globum per planum inclinatum, unum tantum & dimidium pedis confecisse, cùm tamen conficerdebuerit duos pedes, unum pollicem, & unun tertium pollicis. Hoc pacto in plano ad 30 gradus inclinato, globus duos tantùm pedes conficiebat, cùm ex vi praescriptae regulae aebuisset conficere 23 pedes. Porro supra planum inclinatum 40 graduum, globus, qui ex vi regulae debebat currere tres pedes duos pollices & dimidium, experientiâ exactißimè facta, non dedit, nisi duos pedes & pollices. Supra planum 45 graduum deberet cadere; pedes &, sed experientia docuit non cadere nisi tres pedes.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
