Latin
EX PERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 26-3
Unproofread scanNot analysed yet
triangulo HAK, &hoc triangulo AIK majus, eò quod basis GK, quam HK, &haec quam IK major sit, basis verò AK, communis, ergo &hypotenusa AG, quam AH, &haec AI major erit, magis autem distat à termine maximae virtutis G, punctum I, quam H, ec quod ablata parte IK reliquum IG majus sit. Itaque ad singula KG basis puncta cadunt radii virtutis inaequales; &quo magis removentur, eò breviores, ac promdè sensim &proportionaliter deficientes. Quod itaque in uno triangulo hexagoni ostensum est, de omnibus reliquis idem judicium esto: Radii igitur ex puncto A evolati à principalibus radiis sensim &proportionaliter deficientes, aut à media linea crescentes, eam tandem laterum aequalitatem in crystallinis corporibus, quam miramur, producent. Po sita itaque hac virtutis salinae veluti ichnogra phica quadam delineatione, statim reliqua corpuscula veluti magnetismo quodam impulsa attractaque se iis circumponent, quae postea aliorum aliorumque accessu augmen tata tandem in debitam crystalli quantitatem exurgent per continuum singulorum simili modo radiantium affluxum. Quia verò hoc pacto particulae minimae, quam strictissimè counitae exactam continuitatem acquirunt; hinc fit, ut salina hujusmodi corpuscula hoc pacto continuata in diaphanum tandem corpus emergant, omni partium discretione repudiata; quam si incurrerit, eccè protinus veluti obliterata transparentia, nonnulla um brarum vestigia patefiunt. Quae partium discretio ut impediatur, &crystallo limpidissi mae figurae pulchritudo aptius conservetur: Certe Natura aptiorem ipsi figuram dare non poterat, quam hexangulam, quam &insitae virtutis suae radiatione unicè affectat: hac enim ob exactam quippe partium connexionem continuitatemque perfectissima, ea omnia facile quae aut noxam, aut turpitudi nem gemmae adferre possent, removet, eam que in suo à natura sibi debito splendore conservat Hisce igitur positis, jam quae κατὰ τὴν θεωοίαν deduximus, per varia experimenta fusius comprobemus. Dictum fuit supra, figuras hasce polygonas ratione salis gemmis potissimum convenire; salem vero inesse gemmis, manifestum fit ex eorum incineratione; idem. que constare potest ex eorundem artificiosa compositione: nam vel succi metallici pro materia assumuntur, ut suo loco dicturi sumus, ve cineres sale copioso foeti, silicesque in eandem torrentur. Quis autem dubitet, metalla de natura salis esse, quae in vitriolum salis speciem ex toto resolvuntur. Itaque figura inerit gemmae illius salis, cujus naturam participat.