# Mundus subterraneus 260

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/260

Secundò, innu mera quoque subterranea esse hydrophyla cia, quae igne individuo comite calefacta ubique locorum per Telluris corpus innume ris perfossum tam hydragogis, quàm pyragogis canalibus erumpant, non secus ac corpus hominis microcosmicum innumeris venarum arteriarumque ductibus, ac principalium membrorum secessibus admirandâ omnipotentis DEI sapientiâ constitutum Tertiò patet, & miros ineffabilesque rerum omnium in unum finem corresponsus concursusque. Quartò inconceptibilis, quae in di ctis aquis latet, virtutum diversitas, quâ summa, quae in mineralibus latet, differentia & incomprehensibilis varietas potissimum elucescit. Quae uti ubique locorum sese ir conspectum exhibent, ita miram quandam Oeconomiae subterraneae administrationem ostendunt. Hisce positis jam telam tandem occeptam prosequamur. De Thermis Europae, & primò de Lusitaniae & Hispaniae Fontibus & Thermis. Uropa Lusitaniam, Hispaniam, Galliam, Italiam, Germaniam, Hungariam, Poloniam, Illyricum, Graeciam cum adjacen tibus Insulis Sicilia, Anglia, Scotia, Hyber nia continet, quae innumeris ubique Thermis referta, ex sequentibus patebit. In Lusitania octo; in Hispania 40; in Gallia 45 in Germania 120; in Italia 86; in Hungaria vicinisque locis 9; in Polonia ad Carpa thum complures; in Illyrico 16; in Graecia & vicinis Insulis 22; quae omnes per occul tos terrae meatus sibi correspondent, & unc eodemque igne variis pyrophylaciis distribu to animantur & conservantur, non secus ac in corpore humano per diversos canales & ramosos venarum ductus, calor animali omnia animat, dirigit, & in effectus à natura intentos sollicitat. Et ut de Thermis Lusitaniae incipiam, scias Lector, omnes ferè Atlantici Maris Insulas, uti sunt Canariae, Maderae, & quas Azores vocant, Thermis, quemadmodum annuae Societatis nostrae abundè testantur, refertissimas esse, nec id mirum est, cum sulphure, sale, nitro, alumine, bitumine polleant copiosissimo, & ingentia subtus alant pyrophylacia, quibus perpetuò agitantur. Verùm de hisce vide in praecedentibus fusè, uti & in nostro Itinerario Submarino actum.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
