Latin
PRAGMATIA IV
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Quam Mercurialem paulò antè descrimisce cum argenti vivi optimè depurgati ptam in cucurbitam longi, &angusti colli partibus duodecim: mitte in vitrum, quod bene claudes; infer in ignem cinerem blan dum, ibique detine per mensem, ut fiat reso lutio in Mercurium; tunc dicetur summè vo latilis superare summam fixi, &hunc eundem facit volatilem, &hanc operationem pro libitu ad quodvis augmentum repeter poteris. Hoc Lullus &Azothius dicunt esse totum &unicum secretum Philosophorum Idem verò processus valet, si pro argento aurum capies. Atque nactenus omnia rectè, &scitè dicta sunt, utpote quae experientiae non contradi cant. Restat itaque ut modò doceamus, quo modo, &an ope hujus id, quod tantopere jam à tot seculis desideratum fuit, id est, Lapidem illum, seu tincturam consequi possi mus, &quâ via, &ratione tinctura Physica ab Alchymistis beneficio praemissi apparatur confici possit. Dicunt itaque tincturam albam, &rubeam, quam Elixir vocant, ex solo Mercurio Philosophorum supra Mercurium, &omnia corpora metallica imperfecta projectam, in vera, perfecta, naturalibusque meliora transmutari posse, ex solo inquam Mercurio sapientum, qui non est Mercurius vulgi, sed est prima metallorum materia; ex qua omnis virtus Alchymica elici dicitur; cui nullam rem extraneam, praeter aurum, &argentum in fermentatione lapidis veluti coadjutores quosdam, per quos opus verum chymicum perficitur, addi debere censent: Nam ut Nicolaus Barnaudus dicit, materia Chrysopoeciae est aurum finissimum ex minera tra ctum, non fabrile, aut mistum, sed optimae notae. Aurum, inquit, obrizum, quale Genesis c. 3. in Hevilah ad Phison Paradisi fluvium aut in Ophir provenit; Veruntamen uti u triusque Regionis locus, situsque mirum ir modum ab Interpretibus controvertitur, ita quoque ridiculum est, Chymicos ad incogni tas hujusmodi aurifodinas Lapidis gratia rele gare. Miror sanè hunc Authorem eosdem non ad Ryphaeos quoque montes, ad gryphos Hyperboreos praestantissimi auri custodes, u tandem aurum negotio Chymico congruun consequantur, remisisse. Sed relinquamus haAlchymistarum nugas. Alii aurum ἀπυρον sive ignem non expertum seligunt ad suum intentum. Quidquid sit auro, &argento melioris notae nihil prorsus conficies, quibu &nos penitus, penitusque subscribimus quamvis haec non sit veterum Philosophorum intentio. Sed jam operationes, queis Lapidis tinctura per sublimationem, quâ veluti unica caeteri septem operationum gradus, quae sun distillatio, ascensio, descensio, coagulatio putrefactio, calcinatio, fixatio continentur, perfici asserunt, videamus, atque examine mus. Sic autem procedunt. Operatio I.