# Mundus subterraneus 268-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/268-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/268-3

Restat itaque, nisi in omni bona Philosophia stupidi videri velint, ingenuè fateri, aurum Chymicum sine auro minerali nulla ratione confici posse, quod & ipsum supra ex Lulli, Azothi, Arnoldi verbis sat, superque ostendimus. Quod uti verissimum est ita quoque totum illud aurum Chymicum, quod tot laboribus excoquunt, illud idem esse, quod à principio in artis provectionem assumpserunt, etsi purgatione, ac depuratione tot distillationibus, sublimationibus, cal cinationibusque facta, nonnihil diminutum, & consequenter nobilius comperiatur. Quod verò mercurium in primam metallorum materiam prius reduci debere asserunt, iterum nil dicunt: Vel enim illa materia visibilis est, & sensibus obvia, vel non: Si prius, quomodo eam in operationibus suis videre queunt, cum prima, sive secunda rerum materia insensibi lis sit? Si posterius, jam non prima materia, sed compositum erit, sua prima materia, forma constans. Restat de semine auri restaurativo, atque per tincturam in infinitum multiplicativo, uti processus promittit, non nihil, ut veritas patefiat, dicere. Jactant sese maleferiati illi pyrotechni, nor aurum duntaxat, verum lapidis admirandi be neficio confici posse, sed & tincturam sive albam, sive rubeam illius ope tantae efficaciae, tantaeque foecunditatis esse, ut fermentatus lapis possit 100 partes mutare imperfectorum metallorum in metallum perfectum, quem si secundo imbibas, id est, solvas, & coagules, adeo foecundus reddatur, ut una pars centies plus possit, id est, mille partes: Si tertio, 10000. decem millia; si quarto 100000, tingat; & hoc pacto per millecuplam proportionem tingere dicunt lapidem in infinitum & ultra; adeo ut quidem stulta jactantia non dicere sit veritus, Lapidem Oceanum si mercurius foret, eum in aurum tincturum, atque adeò tumidos fluctus maris imbuat auro. Hae sunt stolidissimae Philosophastrorum jactantiae, utique tantò intolerabiliores, quantò impudentissimis suis mendaciis Mundo altius, & sine pudore ullo, imò prorsus insolentius imponunt. Si enim ad libram calculatoriam revocetur saepius re petita Lapidis imbibitio, sequetur necessario ex eorum promissis, ad duodecimam imbibi tionem Lapidis, duodecim milliones millionum auri provenire; qui numerus tam excessivus est, ut vix animo concipi possit; imo universus Telluris globus auro chymice ex hujusmodi projectione resultante obduc queat. Quaenam jam stupidi Alchymistae vasa, fornaces, materiam, aut quem locum in quo artem suam exerceant, reperient: U. niversa enim telluris moles non sufficeret, nisi forsan in officina diaboli illud coquant, quod illis libenter permiserim. Sed ne falsi comdutus convincar, Tabulam subdo.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
