# Mundus subterraneus 269.1-2-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 269.1 to 269.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/269.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/269.1-2

vel ipsi pueri, mulierculae, & infimae plebis peripsemata stulta Alchymistarum promissa, & machinamenta, verius nugamenta videant & irrideant. Felices homines, quibus hae nascuntur in ollis, Divitiae. Cum enim tinctura illa auri multiplicativa, ex Mydae virgula inventa, praeterquam quod uti postea ipso experimento comprobabi. mus, fabulosa sit, quis rogo, sanae mentis Philosopho persuadebit, semen hoc mercu riale lapidis Philosophorum, quod tamen quid sit, nesciunt; & apud omnes adhuc Alchymistas est controversum, quis inquam tantae foecunditatis vim putabit habere, ut in infinitum aurum multiplicare possit? Unde sic argumentor. Vel hoc semen anima vegetativa erit praeditum, vel non: Si prius dixeris, jam omnibus inanimatis, uti sunt mineralia, & metallica corpora, secundum Naturae gradum, scilicet vitalem assignare, atque adeò omnia vitam formaliter in semetipsis habere, asserere cogeris; quod uti contra omnia Philosophiae naturalis principia est, ita confutari non meretur. Si verò non vegetabile dixeris, quomodò ergo vitali motu privatum, sese in tantam foecunditatem propagare poterit; Si vitâ praedita id non possint, quâ vitâ destitutis id concedi posse dicent: Si miseri fumivenduli arcanum Naturae processum in metallis producendis nossent, talia, & adeò pudenda effutire non auderent Quod ne toties repetere cogar, Lectorem ad primum hujus operis caput, relego. Quidnam verò illud sit, quod lapidi tantam tingendi virtutem dederit, scire cuperem. Dicunt, summam & perfectissimam depurationem mercurii ab omni terrestri faece longe remotissimam. Sed & si quis vinum septies cohobatum ad summam subtilitatem redu ceret, indè pariter sequeretur, illud elixiris vitae vel unicam guttulam integrum aquae dolium in vinum nobilissimum transmutaturum, quod & rationi, & experientiae repugnat neque quisquam hanc instantiam evertere poSoli Alchymistae infinitam lapidis po tentiam admittant Res quan to in subtiliores spiri tus sublimantur tanto minus de quantitate relinquunt. Nullum mixtum ita depurari potest quin semper aliqui impuri ad huc remaneat. Nullum vas capax est spiritu subtilissimi.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
