# Mundus subterraneus 27.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 27.1 to 27.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/27.1

Supra planum 50 gradus inclinatum, deberet facere tres pedes & decem pollices, cum tamen non fecerit, nisi duos pedes & 9 vollices. Quae omnia summa diligentia in praesentia plurium artisque peritorum non solùm seme peracta, sed & saepè saepius, metu fallaciae, quam forsan alicubi intervenisse putabamus, repetita sunt. Et hoc maximè mirum & paradoxum visum fuit, globum in plano 50 graduum inclinato non citius aescendere, quàm in plano 40 graduum inclinato, tametsi id hoc decem gradibus inclinatius sit. Est & hoc notandum, quòd inclinationes planorum 50, 60. 65 graduum aequalem ferè motum sortiantur ei, qui fit supra planum 45 gradibus inclinatum; ita ut motus in plano 75 grad. inclinato, differentia à prioribus non sit nisi dimidii pedis. Ex quibus apparet, quàm speculationes saepè experientiis contradicant. Haec Mersennus. Quae si vera sunt, uti solertia tanti viri, verissima esse nobis persuadet; Ego sanè causam tantae hujus discrepantiae non dixerim aliam esse, quàm frequentem motus in dictis planis interruptionem interpolationem que; qua plurimum motûs velocitas impedis tur; Quòd verò in planis, 45 gradus inclinatione excedentibus eadem ferè sit motûs velocitas, quam in planis ante 45 gradum; hujus causam aliam non reperio, nisi quòd in inclinatissimis planis globus, non tam regulari motu progrediatur, quàm in minus inclinatis, sed per saltus & saltus terminum suum attingat. Hinc fit, ut globus ex frequenti saltu & illisione à linea recta motûs necessariò divellatur; atque adeò tempus illud, quod iuxta rectam lineam in maximè declivi superficie conficere debebat, iuxta ratam velocitatis proportionem, illud ipsum frequenti saltu à linea recta motûs divulsum perdat. Si itaque globus per planum quodpiam inclinatum, ea conditione volvi posset, ut dictum planum minimè tangeret, sed per aerem solummodo veheretur, non est ullum dubium, quin tunc Galilaei ratiocinium suam haberet verisimilitudinem, aut etiam forsan aquae fluxus intra canales in clinatos, dictas motûs leges facilius exhiberet: Sed de hisce in sequentibus Tertium, quod ratiocinium Galilaei dubium facit, est ipsa plani inclinati ratio: Supponit enim, uti & plerique alij faciunt, plana inclinata, quae passim occurrunt, in omnibus suis partibus & punctis aequaliter ad horizontem inclinare, quod Mathematico ratiocinio repugnat. Sit planum v. g.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
