# Mundus subterraneus 275.1-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 275.1 to 275.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/275.1

Patet & hoc in diversis succini speciebus, albi, flavi, nigri, quorum prior moderato colore in album; altera ex albo in flavum intensione caloris; ex flavo nigrum adustivo calore producatur. Atque haec est ratio, cur flumina & fontes subinde colorem nativum mutent, videlicet ob variorum aliorum fluminum, quae aliquod flumen intrant, confluxum, quae cum ex diversis mineralibus originem suam sumant, ita acquisitam tincturam majoribus fluminibus quae intrant, communicant, maximè post ingentia imbrium diluvia, quibus aqua variis terrerestrium glebarum tincturis imbuta, magno onere sese in aliud flumen evolvit; unde primò turbida redduntur flumina, & deinde subsidente limo, spiritus minerales, qui remanent, vario limpidam aquam colore & sapore inficiunt: Hypanis saluberrimus haustu fluvius, Plinio teste amarissimus fit, post ad missam amarissimi fontis, quem Exampeum vocat, scatebram. Sed jam ad miracula fontium propius accedamus, De Fonte Solis Arrat Plinius apud Troglodytas fontem Solis esse, qui circa meridiem in novilunio maximè frigidus, mox paulatim te pescere incipit usque ad medium noctis, quo fervore & amaritudine infestatur. Si vera sunt, quae Plinius dicit, ego rationem ejus subterraneorum meatuum constitutioni facile adscriberem; quorum prior est aqua dul cis perenni fluxu, per approprietatum sibi ca nalem, uti caeteri fontes dulces, impletur Alter ex Oceano longo viarum tractu ductus, & ignibus subterraneis calefactus, constituta hora sese in eundem fontem exonerat; quo niam verò hujusmodi canalis aqua à fluxu & refluxu maris agitatur, sit, ut sex aut pluribus horis fonti sese paulatim insinuet, detume scente verò mari, & ipse sese retrahens à fluxu desistat, nec affluxu maris iterum urgeatur; amaror autem aquae ex locis nitrosis, per quae fluit, resultat, quibus paulatim subsidentibus corpusculis nitrosis, aqua limpida praevalescente, paulatim pristino suo frigori & dulcedini restituatur, quod circa meridiem fieri narratur, canali verò aestu maris denuò sollicitato, fontem jam frigefactum denuò incalescere & amarescere necesse est, aestum verò maris maximè Sole Lunae juncto in meridie fervere, supra ostensum fuit.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
