# Mundus subterraneus 275.3-6

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 275.3 to 275.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/275.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/275.3

Sed de hoc prodigio infrà pluribus. De Vinosis Fontibus, sive vini odorem referentibus. Enigna Naturae liberalitas in aquis non solùm lusit miris modis, sed & deliciis uti voluit mortales in vinosi saporis liquori bus, non tamen nisi vino mixtis. Lyncestis aqua, quae vocatur acidula vini modo tre mulentos facit; quod prodigium eleganter sanè descripsit Ovid. 15. Metam. Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, Quem quicunque parum moderato gutturi traxit, Haud aliter titubat, quàm si mera vina bibisset. Et de Fonte vinoso in Naxo Insula Propertius: En tibi per medium bene olentia flumina Naxon Unde tuum potat Naxia turba merum. Et ne fabulosis Poëtis auxesin aliquam attribuere cogamur; Constat, in compluribus Germaniae & Galliae Regionibus, hujusmodi fontes, qui vini saporem referre narrantur, inveniri; Quos inter insignis ille hominum confluxu celeberrimus fons est, in Comitatu Cazenelobogensi, non procul Moguntiâ dissitus, ab oppido, cui adjacet, Sualbach dictus; alius juxta confluentiam Andernaci; Alter in Agro Lugdunensi Galliae ad oppidum S. Baldomani, Fons Fortis dictus, fontane fort, vini penuriam supplet, cujus una quarta pars si vino misceatur, nil vini sapori deperit, si farinae affundatur, statim ille fermentat, uti acida quaevis; adeò salubris est, ut oppidani rarò utantur medico, qua virtute & memorati pollent: Talis & reperitur in Aquitania, non procul ab Urbe Bessa, acidulus vinosus, cujus si vel exiguam partem vino affuderis, merum te bibisse credideris, nulla aqua dilutum. In Hispania prope Valentiolas similes comperiri supra ostensum fuit. Quae cum ita communi hominum aestimatione sint, meritò sanè hujus saporis causa quaeritur: An videlicet in ipsa aqua sit simile vini odori & sapori, an non? Dico, cum omnes acidulae nescio quid amicitiae cum vino habeant, vinique saporem, spiritusque in eo latentes per nativam eorum acrimoniam mirificè excitent, exaltentque; hinc fieri puto, ut sic mis stae vino, dum linguam & palatum grata vellicatione lacessunt, & promde odore & sapore vini decepti, uti in praecedentibus quoque diximus, odorem illum saporemque, qui vino inest, ipsis acidulis inesse putent: Cum enim omnes acidulae ex alumine aut vitriolo, nitroque unà mixtis originem ducant, hae verò odoris expertes sint, certum est, eos vini odorem per se exhalare non posse, sed ipsa aquae acidae vis vini gratae acrimoniae juncta, talem in imaginatione bibentium effectum parit, qualem in vini sapore experiuntur; Quae omnia diu multumque in hujusmodi fontibus explorata variis experientiis tandem mihi innotuerunt.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
