Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 275.7
Unproofread scanNot analysed yet
Non itaque hujusmodi aquae dicuntur vinosae, eò quod naturam vini participent, sed quod acres vino junctae mistaeque, gratissimi vini potum efficiant: à vino enim sejunctae tantum de ejus odore senties, quantum de quibuscunque aliis dulcibus aquis, quibus passim in potu utimur. Relinquamus igitur isthanc opinionem iis, qui uti vi noso halitu semper fumant, ita nil nisi de vinosis liquoribus, eorumque potatione, vel ad primum acidularum saporem somniant. Mm 2 CADe Aquarum nonnullarum gravitate &levitate, earumque Miraculis.