Latin
EX PERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Narrat Ambrosinus in libro de lapidibus Achaten se vidisse, in quo &circuli coelestes unà cum stellis delineati videbantur, &in alio Ursae majoris asterismum; similia in lapide Lazuli me observasse memini lu cidissimis stellis referto. Sed haec notiora sunt, quàm ut dici debeant. Habet &nobilissimus Magninus Eques &Patritius Roma sistissim is A Punicenum nag Color. nus lapidem Heliotropinum in quo 4 Elementa unâ cum coloribus singulis propriis, ita depicta spectantur, ut non à natura sed ab eximio pictore delineata videantur. Tertiò. Natura mari, urbibus, sylvis, fluminibus delectata, non tantum illa omnia Dendrites Hetruriae. pulchrè depinxit, sed &convenientibus coloribus adumbravit ita, ut artificialibus vix cedere videantur, cujusmodi ex Hetruria, ubi Natura ipsos producit, non exiguam copiam allatam Musaeo meo intuli. Inter alia Achates nonnulli uti &Iaspides flumina rivosque, &urbes unà cum sylvis campisque ita perfectè, secundum omnes prospectivae leges exhibent, ut nihil illi addi posse videatur. Quartò.