# Mundus subterraneus 281.1-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 281.1 to 281.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/281.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/281.1

Ad aves revertor, quas prae omnibus aliis animalibus, pernitiosis hujusmodi vaporibus infestari expe rientia docet; ut promde scrobes Charoniae Plutoniaque antra non immeritò Graecis nomen ἄορνος, id est, sine avibus, cui Latinè Avernus respondet, nomen meruerint; quod verum esse cognovi, siquidem sulphureas hu jusmodi exspirationes, dum hujusmodi loca, data occasione explorarem, naturali quodam instinctu, veluti sibi contrarias & lethi feras fugiunt; cum enim aërei sint temperamenti, multò citius faciliusque, quàm terrestria animalia, hujusmodi inimicam sibi vim sentiunt; imò eam mox ubi hauserint, vertigine quadam in transversum actae, aut aquis suffocantur, aut saxis soloque illisae pereunt; atque rem aliter non se habere, hujusmodi experimento comperi: Posito intra caveam passere, infra caveam sulphur exigua bituminis portiuncula mixtum accendi, & ecce vel ad primum fumi odorem passerculus deficiens aperto caveae ostio nonnihil fuga vitae suae consulturus evolavit, sed vertigine invalescente tandem more ebriorum terrae illisus paulatim deficiebat, mox tamen post frigi dam capiti aspersam rostroque infusam, frigi dâ sulphureum vaporem capiti ejus illatum resolvente pristinis viribus restitutus fuit, sine hoc medicamento utique periturus. Atque hinc collegi, cur animalia specui Puteolano, quam Canum vocant, illata, & in momento stupefacta, subitò ac in vicinum Agnani lacum summerserint, à stupore redivivi liberentur: hujus specus admirabiles proprietates cum toti Mundo notae, ab innumeris Au tho ribus descriptae sint; iis non immoror; Sufficiat nobis hic ostendere causam & diversitatem effectuum quos praestant, in omnibus ferè locis, ubi ingens sulphurearum caeterarumque mineralium aquarum colluvies stabulatur; Et primò quidem certum est, sulphurearum mineraliumque aquarum evaporationes, multum ab halitibus perniciosis, quos Plutonii specus exspirant, differre: illi enim homines, experientia doctrice, à multis liberant infirmitatibus, hi deleteria quadam vi imbuti, iis non dicam salutem, sed è vestigio mortem intentant; Cur enim vapores mineralium aquarum hominibus non noceant, in praecedentibus dictum fuit; halitus verò antrorum cur iis prorsus nocivi sint & lethiferi, exponemus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
