Latin
283.1 to 283.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 283.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc itaque flumen subterraneum, aquae marinae per sub terraneum canalem pariter subeunti occur rens, cum vehementiam maritimi fluxus ut pote levioris naturae superare non possit, ne que etiam ei retrocedendi facultas concessa sit, per alium canalem qui intra montem Timavum cavernosum porrigitur retroactum, montem totum ab imo ad summum usque replet; hic repletus dicta aquarum abundantia, exuberans per multiplicia ostia flumen Tima vum efficit, qui fluente mari dictum incre mentum, refluente verò decrementum pati tur. Non itaque mare in externa superficie fluvium occurrentem assaltu suo tumefacit, sed abditis internae &subterraneae constitutionis machinis incrementum decrementum. que flumini conciliat; dum enim flumen juxta Vicum S. Cantiani absorptum maris fluctibu subterraneis occurrit, illud retroactum montem per canales replet totum, unde exube rans Timavum efficit, qui diluvione omnia complet; refluente verò mari, flumen sub terraneum jam laxiores habenas adeptum refluentes maris subterraneos fluctus sectans, monti negato solito aquarum tributo, fluvius Timavus consequenter mediocritatem quan dam decrementumque ex nativis montis, un de erumpit, fontibus acquirit, donec denuè fluente mari, nova aquarum colluctatione peracta, mons rursus repletus solitum incre mentum fluvio largiatur; durante perpetuò hac incrementi decrementique dicti flumini vicissitudine. Si quis hoc naturae mysterium ritè conceperit, eum innumerorum casuum solutionem, circa simile argumentum prom ptam habiturum nihil dubito. Patet itaque in dulcis aquae fluvio incrementi decrementique causam mare non esse, sed impulsum maris in tra subterraneum meatum, quo fluvius subterraneus à recto suo tramite diversus intra montium cavernas violenter impellitur; qua propulsatione lebetes montis exuberantes fluvium ingenti aquarum mole gravatum extra nativam alvei stationem longè lateque diffundunt. Hujusmodi montes quoque reperiuntur in montibus Pyrenaeis; Talis est in Agre Pictaviensi, iuxta pagum de la Goudenurè; &fons prope civitatem Sanmur ad ripas Lige ris, in pago vulgò de Varins. Atque ex his duo bus adductis exemplis patet, quod quandocunque fontes &flumina comperiuntur, qui quotidiano non secus ac mare fluxu refluxuque agitantur, ea ex maris aestibus originem suan per subterraneos cuniculos eo modo, quo di ctum est, trahere dicenda sunt.