# Mundus subterraneus 283.5-7

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 283.5 to 283.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/283.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/283.5

Jam videa mus, quaenam causa sit illorum fluviorum, qui dimidii anni spacio fluunt, altero verò dimidio siccentur; Inter quos sane memorabile ess Balneum Piperinum, Germanicè Pfefferbad. in Curiensi Territorio prope Helvetios, quod tertia die Maji, festo nempe Inventionis S Crucis, aquis plenum usque ad 14 diem Septembris Exaltationi S. Crucis sacrum perdurat, hac verò transacta festivitate, veluti furtivè sese subducens, locum omni aqua destitutum relinquit; cujus rei causam non aliam esse dico, quàm liquefactionem nivium in Alpinis montibus, quae circa Maji initium plerumque incipit; unde fit, ut aquae calore Solis resolutis nivibus per rimas, fissuras, meatusque in interioribus montium lebetibus conchisque multiplicatae, aquas Piperinas obvias paulo infra balnei locum abditas protrudant, atque ex hac protrusione tandem aqua exuberans locum balneo destinatum repleat; Cum verò liquefactio nivium quatuor integris ferè mensibus duret, & in balneo aquas perdurare; cessante verò nivium liquefactione, & balnei aquas cessare necesse est; Et hoc verum esse inde patet, quod balnei aquae ab initio Maji usque ad finem Julii notabile incrementum sumant; hinc verò pari gradu decrescere videantur. Est & alius in Pyrenaeis hujus proprietatis fons, Estorbe à monte, ad cujus radices adjacet, sic dictus, circa Solstitium aestivum, sive festum S. Ioannis Baptistae, ingenti impetu ac majori cum fragore ex visceribus montium evolvitur, & hoc fluxu durat usque ad Natalibus Christi sacrum diem, sive ad Solstitium brumale, ubi à fluxu desistit. Differt autem à fonte praecedenti bimestri fere postici cipatione, cujus rei causam ego esse putem: quod aquae ex resolutis nivibus in montibus Pyrenaeis plus temporis ad cavernas explendas, quàm in praecedenti insumant. Tota igitur diversitatis ratio in anticipandis aut posti cipandis fluxibus consistit in diversa caverna rum canaliumque hydragogorum dispositio ne; sed rem oculari intuitu exponemus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
