Latin
283.8 to 283.9
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 283.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sint Montes Pyrenaei A nivibus cooperti B verò fissurae montis, per quas liquefactae ni ves defluunt in subjectam submontanam cavernam CDEFG, fons aestum pati solitus sit H. Quoniam igitur in principio Veris Solis virtute &efficacia nives paulatim liquescunt, fit ut humor per innumeras montium fissuras rimasque insinuatas in caverna CDEFG corrivetur; crescente verò intra cavernam indies aquarum colluvie, ex majori semper atque majori liquefactarum nivium copia, fit ut ubi aqua summum cavernae CD attigerit tum tandem sese per canalem CH, in fontis lebetem exoneret, &fons fluere incipiat, qui non impleta caverna à fluxu desistebat. Rursus, quò Sol ardentior est, eò majorem nivium copiam liquefacit, fit ut per Menses Julium, Augustum, Septembrem mirum in modum intra cavernam aqua augeatur, consequenter abundantius fluat fons H; Cessante verò liquefactione nivium pluviarumque ex defectu Solaris aestus, copia Mensibus Octobri, Novembri &Decembri proportionaliter decrescere videtur, usque dum ad Solstitium brumale prorsus deficiat, caverna verò inte rim per alias rimas fissurasque sese ad vacuitatem usque exonerante. Vides igitur ex hac dimidio anno à fluxu desistant.