# Mundus subterraneus 291.5-8

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 291.5 to 291.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/291.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/291.5

Vidi ego Anno 1638 ejusmodi spectaculum, & praesens fui, quando nobile oppidum S. Euphemiae in Calabria, terrae motu absorptum, nil praeter lacum post se reliquit, de quo vide Praefationem hujus Operis; Cum deinde admirabilis illius naturae Operis Bullicami dico Viterbiensis apud Plinium, caeterosque Scriptores nulla mentio facta sit, sed nonnulla calidorum duntaxat fontium, certum est illud tunc temporis necdum fuisse natum, at subterraneum cuniculum ab ignibus combustum exesumque, tandem in eam, quam hodie spectamus crateris amplitudinem successu temporis deductum fuisse. Complura hujusmodi tum in Hetruria, tum in Latio reperiuntur, celeberrima quondam balnea, quae nodie neque aestuant amplius, neque in usu sunt, uti & Albunea balnea in Tiburtino Agro, de quibus fusè actum vide in Hetruria nostra & Latio. Insulae quas in Hetruriae lacubus Vadimonis Vulcinensi & Stratoniensi olim natantes vidit Seneca, hodie non comparent, vel temporis injuriis submersae, vel terreno continenti accretae; contrà hodiè in lacu Tiburtino natantes videmus, quas Antiquitas ignoravit. Sic Natura suas versat in Orbe rotas. Sed accedamus jam ad externas mutationum causas, quae internis non minores; Sunt autem inundationes repentinae lacuum fluminumque extumescentiae: De inundationibus primùm dicam. Anno 1660. 4 die Novembris, quo haec scribo, ingens Romam invasit Tyberis inundatio, quae triduum fere duravit, Cryptis Cellisque vinariis flumine impletis, universae planioris Urbis pars scaphis & lintribus, ad necessitati eorum, qui aquarum insultibus obsidebantur, subveniendum, navigabatur. Novum & id videre erat, naves, (quas currus aliàs vehere solent) jam curribus vehi, in varias jam inundatae Urbis plateas, distributas. Praecesserunt hanc inundationem continuae toto Octobri pluviae, imbres copiosissimi; Secutae sunt in Novembris primis diebus Syzygiae, omnium ferè planetarum, qui veluti indicto quodam conciliabulo, quo perniciosam, quam eventus paulò post docuit, inundationem moliri videbantur. Sed causas ejus exponamus. Tres uti in Tyberis, ita & in caeterorum fluminum inundationibus causae concurrunt: Imbres, Mare, Ventus adversus, & flumi nis situs; quas ordine exponemus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
