Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 291.9
Unproofread scanNot analysed yet
Imbres, qui se habent instar materiae inundationis, non debent sumi, ab iis qui in uno aliquo Territorio perpluunt Terram, hi enim quantumvis ingentem aquarum copiam assiduò diffundant, propinquis tamen fluminis faucibus illae utique non tam primum defluunt quàm exonerantur. Quapropter tunc inundationes magnas contingere necesse est; cum aquae assiduis pluviis per longinquum remo tumque Regionum tractum paulatim ex in numeris rivis multiplicatae, atque extume scentes in immodicum excessum coguntur: Quemadmodum in Tyberi &Pado contin git.