# Mundus subterraneus 292-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, ARCANUM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/292-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/292-3

ARCANUM III. Quo pars cum parte juncta aurum prodit. Ccipe unam unciam argenti puri, quod A albo sulphure prius purgatum sit, & duas uncias auri laminati, simul liquefiant: deindè accipe 2, uncias, stratificentur simul in terreo, vel ferreo vase, & calcinentur in ardenti arena, quod calcinatum est, in pulverem redigatur, cui aequalis ponderis mercurium sublimatum junges, superaffuso quinque un ciarum pulvere, omnia simul per retortam usque in oleaceum liquorem tribus vicibus distilla, atque intus praecipitatum manebit, quod minutim conteres, cui adjunge sequentis fluoris uncias quatuor; Sic autem fit hujusmodi fluor: Accipe album tartarum unciam unam, salnitri 3. Boracis duas; Sal almonia cum3 vitrum Veneticum; unc. omnia simu contrita minutim; de hoc inquam quatuor uncias praecedenti praecipitato junges, positaque in mundo tigillo, coopertoque igni expones ad unam horam, & habebis regulum, quem minutim contritum caementa, quod fit eo qui sequitur modo: Accipe è acobe chalybis q. I. duas uncias sulphuris prius calcinati, antimonii uncias quatuor, igne forti fusioni committantur, unà circiter horâ; deindè accipe ex hoc contrito duas uncias, unam unciam aeris viridis, sive aeruginis, unam unciam cinnabaris, unam unciam salis ammoniaci, galaminae 4 uncias: quae tamen prius communi sale aequi ponderis calcinat: denuò solvas, & tribus vicibus aceto forti incocta relinquas ad exiccandum, hoc pulvere regulum suprà relictum caementabis, quo peracto habebis, quod propositum fuit aurum, omne examen sustinens; utique paulò plus auri, quàm quod, dictas ob causas, imposueras. Sequuntur Arcana, quam Confirmationem vocant, & est sulphur fixum Lunam in Solem tingens. CUpponam hoc loco nonnulla Arcana Chymica, quae ex abditis & variis figurarum emblematumque involucris, ex mystica tum Arabum, tum sequacium Lulli officina deprompta erui, ex quibus lapidem veterum Philosophorum nil aliud, quàm quod hîc ponimus, fuisse patebit: Dici enim vix potest, quantum fallaces ad affectatam Lapidis structuram convincendam faciant figurae emblematicae; quantum allegorica verborum, nominumque intricatio, dum plerique non plebaei tantum, sed & sapientes protinus ad id, quod vel ipsis admirandum, vel ad summam beatitudinem consequendam proficuum esse potest, pleno quasi impetu ruant, nulla rerum habita consideratione, sine ulla adhibita rationis statera in illud veluti vertigine agitati ex anxia auri fame rabidi prolabantur; Quod vel indè patet, quod nonnulli ex Paracelsi asseclis, uti mysterium illud sub acrostychide contentum, de quo suprà mentionem fecimus, non tantummodò venerati sint, sed & variis figuris emblematicis, & symbolicis adornaverint, ut opus magnum, quod conficere gnorant, arcanis saltem symbolis & fucata nominum dispositione, id summum quippiam & inauditum se proferre ostentarent.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
