Latin
293.1 to 293.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 293.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tyberinae igitur inundationis causa, uti &Padanae, aliorumque similium merè contingens est, &ex accedenti, nullum habens inundationis suae determinatum tempus, Nilus, Indus, Niger, Zaire, aliique complu res, qui statas in inundandis, quas perfluunt Regionibus, temporum leges servant, quas non transgrediuntur; neque uti illae, quae ex accidenti tantùm contingunt, pernitiosae sunt; quin illas, veluti donum DEI, &unicum fertilitatis secuturae prodromum Accolae summis gaudiis &tripudiis excipiunt. Quaenam verò causa sit Nili, non nisi constituto anni tempore exundantis in quarto Libro fusè demonstratum fuit Cum itaque spacium à fontibus Tyberis, computatis rivis, fluviis &torrentibus, qui partim ex Hetruriae montibus, partim ex ingenti montium catena Umbriam, Aprutium, Latiumque subtendunt, in Tyberim confluant, magnam pluviarum niviumque Appennini montis partem comprehendat, certè ex tanta imbrium colluvie inundationem causari necesse est, praesertim si mare suorum impul su fluctuum, ut dixi, Lybico agitatum flatibus, illabentis turgidi amnis aquas indomit: sua ferocia retropellat. Ad perfectam igitur inundationem necessariò concurrunt ingens aquarum excessus, alveorum humilis situs, &maris in ostia eorum impulsus; quam non immeritò formalem inundationis causam dici. mus. Exploratis itaque causis inundationum, jam quaenam inde mutationes in terrestri globo resultent, dicendum est. Cum fontes utplurimum in radicibus montium situm à natura constitutum habeant, accidit subinde, ut ex continuis pluviis montium vertices terrestribus glebis nudati, &per torrentes abrasi in ima convallium devolvantur, ubi coacervatae, si fortè fontis humilioris scaturiginem offenderint, illam abrasae materiae successiva accumulatione op pleant; &plerique fontes hoc pacto perirent, nisi Accolae impedientis periculi gnari, remedio praevenirent; vel muro fonti circundato, vel aquaeductu datâ operâ constituto quo aqua aliò diversa contra torrentium vioentiam immunis sit; atque hoc pacto fontes torrentibus in multis locis oppilati, dum exitum non inveniunt, deficiunt; Cum verò Natura minimè otiosa esse queat, per alias subterraneas Terrae fibras prioris originis jacturam, novi alterius fontis scaturigine recompensant, Testis hujus rei Roma Subterranea, quae &rivis &fontibus vivis, variis temporum seculorumque injuriis obstructis, in nunc usque diem iis, qui effodiendis aedificiorum fundamentis operam dant, comparent.