Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 293.14
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hanc ego necessariam de natura re rum philosophandi methodum esse semper censui: Nam intimam rerum omnium naturam, essentiam &proprietatem, singularum rerum intimas compositiones, mixturas, occultosque proprietatum singulis inditarum nidos penetrare velle; hoc enim verò mysterium, uti post DEUM, solis Angelicis substantiis nosse, concessum est, ita humani in tellectus obscuritati inaccessum in hunc usque diem permansit; cum ingeniosam naturae in rebus componendis, aut iis implantandis virtutibus solertiam, singulorum ad singula proportionem, qualitatumque concurrentium gradum nesciamus; Unde tametsi experimentorum ope adinstar simiarum Naturae, protoOO 3 ad k 294 LIBER QUINTUS, SECT. IV. MIRACULA AQUAR.