Latin
PROCESSUS I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 294-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROCESSUS I. Confirmationis, seu tincturae C in O convertentis Ccipe unam semiunciam sulphuris opti mi; &tres semiuncias crudi antimonii quae fusioni commissa dabunt regulum colophonia resina fusum. Ex hoc accipe duas se miuncias, sive unam unciam cum dimidia, atque unà ex O &Z, ex singulis unam se miunciam, quae tigillo commissa simul fundantur, &deindè quatriduum noctu, diuque in olla optimè oblutata intra calidam arenam ad digestionem exponantur, &hoc pacto tres memoratae res non amplius ad invicem separabuntur, &volatilia fiunt iuxta natu ram, &albedinem antimonii: atque haec est aqua penetrativa, &vocatur aqua, quae tingit ad 18. grad. Hanc aquam reserva ad usum post exponendum, &à peritis vocatur aqua ad 18 graduativa. PROCESSUS II. Solutionis sulphuris fixi ad volatilitatem. CEcunda figura significat processum solutionis sulphuris fixi ad volatilitatem. Et quemadmodum in ea initiales vocum literae simul collectae, sulphur fixum, indicant, ita figura, seu nota Chymica 4) in medio posita sulphur per circulum verò notae trigoni in scriptum, aliud non significant, nisi sulphuris fixi in O commutationem, quod &in figura prima O &C conjunctio indicat. Sed jam pro cessum, quem ipsi subticuerunt aut nescie runt, nos in apertam lucem sincere educemus; Hac verò ratione sulphuris fixi solutic ad volatilitatem praeparatur. Accipe auri semiunciam, sive unum loto nem, quod in pulverem limatum igni leni &horis imponatur; deindè accipe tres semiun cias, seu 4 drachmas tartari ad albedinem calcinati, semiunciam salis, &4 lotones sali ammoniaci, simul omnia misce, ex hoc mixto cape ad unam semiunciam, tres quintas unius unciae auri, (Nota benè, nos per quintas partes, drachmas intelligere, &per lotones semiuncias) contere simul unà cum supradicta materia imposita humili alembico, cu superaffundes aquam fortissimam, &alembico posito in balneo Mariae distilla sexies, &tribus vicibus ultimis cum nova aquae regiae appositione; hoc enim pacto ascensione materiae peracta, eam leni calore expositam re linques spatio 24 horarum, separa deindè à calce aquam fortissimam, ad dulcedinem usque, tandem exicca, &fige arte nota, &habebis propositum, cujus usus sequitur Accipe ex supra dicto Processu primo expositâ aquâ argentea ad 18 graduativa unum lotonem, seu dimidium unciae, &tantundem auri praeparati, &tantundem stanni, antimonii verò 4 drachmas, quae simul juncta, &evaporata relinquunt corpus, ex quo sumes 2 semiuncias, &3, uncias antimonii crudi, quae fusioni committantur, quo facto aurum in se trahit tincturam ad 18. grad.