# Mundus subterraneus 295-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PROCESSUS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/295-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/295-2

Luna consistente, obtinebitque sulphurei coloris supremum gradum, optimo auro parem. Hanc pragmatiam quoque apud Lullum in sua clavicula, & Isaacum Hollandum reperio, quamvis aliis verbis, symbolicoque verborum involucro tectam: estque ad mentem veterum sapientum; hoc tantum excepto, quod ingredientia in opus hoc, additionem auri, & argenti vulgi, reliquorumque mineralium admittant, quam tamen subdolè negant vete res, ne aut secretum, si quod est, pateat, aut ne fraudis convincerentur. Alter per II. confirmationis Processum CUme1 unciae, sive lotonem Lunae in 18 grad. exaltatae, uti in primo processu praescripsimus, aurique praeparati in secundo processu, lotonem cum dimidio unà cum lotone 1, stanni, ponantur omnia simul in tigillo terreo, & regulum inde resultantem evaporare sinas: adde deinde insuper unam unciam stanni, & habebis materiam per regulum unitam: deindè ex auro in Secundo processu praeparato, & ex antimonio crudo acci pe 13 unc. ponantur in vesica descensoria, di stillatione urgeas usque ad reguli sublimationem; hunc deinde, pulvere ex veteribus calceorum soleis adusto stratificabis, & deindè quartabis ad summum, ut termino Chymico utar; & habebis desideratum aurum ad 18 grad. tinctum. Hoc iterum brevius perages. Sume uti suprà ex suprà praeparata Luna 18 grad. exaitata, & ex auro praeparato, quibus junges regulum & tanto pondere, quan tum) posita pendet, vesicae simul omnia committantur, quo facto, huic massae commiscebis bis tantum antimonii crudi, quantum massa pendet, quam deindè igne evaporare sinas, quod reliquum est, per h abstrane, & habebis aurum ad 18 grad. uti dicunt, exaltatum; quod tamen aliud aurum non est quam llud, auri & argenti quod imposueras; ad summum depuratione exaltatum, cujus tincturâ & reliqua mineralia commixta, participent

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
