Latin
PROCESSUS III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 295-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROCESSUS III. Quomodo veteres vi lapidis, sive sulphuris fixi, exaltarint aurum super omnes gradus auri mineralis obrizi. *Ic processus fit per Regulum graduatum, in quo latet sulphur fixum unà cum sua additione; estque tinctura qua Luna in 26 grad aurum convertitur, &omnia examina sustinet, &sic proceditur: Sume duas uncias antimonii crudi, &13 unc. auri. Unam unciam cupri; ex recremento chalybis, sive ex limaturae ferri scobe? unc. ex quibus fusis regulus exibit, deinde sume Bismuthum, sive plumbum cinereum, &antimonium crudum; ex utroque tres uncias, &insuper 3 uncias plumbi communis; ex quo fuso exibit alius regulus. Hoc peracto, accipe ex supra ad ducto Processu primò praeparata &in 18. grad. exaltata Luna, unciam, quam tigillo committe, cui junges ex regulo graduate paulò ante praeparato, unciae partem; atque ex regulo cinerei plumbi, seu Bismuthico zunc. septies in retorta abstrahe, &habebis additionem auri ex regulo cum D ad 26 grad exaltati, aurum omne examen sustinens, optimum, &uti dicunt, auro obrizo excellentius. quod de summa depuratione dictum velim. PROCESSUS IV. sulphur fixum per commune sulphur Quo oovtum Lunam obiter purgatam in Solem tingit. CUme, unc. auri puri communi sulphure sulphurizati usque dum fragile reddatur, &sulphur consumptum fit; Recipe aurum hoc praeparatum, &denuò recenti sulphure stratificetur ad sulphuris combustionem, &hoc pacto septies procede. Deindè sume aurum sulphurizatum, contere illud supra marmor in pollinem, &imposito ei in alembicum superaffunde aquam regiam, qua abstracta usque ad oleitatem reaffunde illud supra au rum, addita recenti aqua fortissima, seu regia, &hoc tertiò facies; quo peracto, superassuso illi fortissimo spiritu vini, exponatur leni calori, &hoc peracto spiritus viui ad se attrahet omnes alios spiritus, qui leniter spiritu vini abstrahantur, &in fundo materiam liquidam, reperies, quam bifariam divides, primam partem in corpus coagulabis arte notâ, vocant praecipitatum, quem in pollinem redactum vitreo vasi repones, &alteran dimidiam materiae liquidae partem ei affum des, &iterum in unum corpus coagulari fi nas, &habebis opus consummatum. Huju pulveris ope Lunam purgatam caementabis, &habebis aurum quaesitum, ita ut una pars hujus pulveris ad decem partes Lunam purgatam in fusione, illas in aurum tingant; quam vis semper in cupellae examine minus reperias; &nonnihil sophisticum oleat.