Latin
303.1 to 303.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 303.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praetereà nonnulli, qui heterogeneas species in opere magno in unum homoge neum transmutari nosse somniant; Verum ut secundum bonae Philosophiae leges penetratio corporum non datur (quod tamen fieret si aequalis pondere massa iis, quae imposue rant, componeretur) ita quoque transmuta tio illa gratis effecta est. Quandocunque er gò ex diversis mineralibus aurum, vel argen tum educitur appareatque corpus unum, ni tamen id aliud censeri debet, quàm miscella quaedam ex variis terrestribus, &aqueis ma teriis commixta, atque adeò arctè counita, ut difficulter corpuscula heterogeneae na turae ab invicem separari valeant; non ta men corpus hoc, aut pure aurum, aut ar gentum dicendum est; cum vehementioris ignis repetitione, tandem corpuscula hete rogenea separata, solum illud aurum, quoc natura produxerat, relinquant; cujus rei da mus hoc experimentum. 8. Experimentum. Accipe tres uncias Ar genti, 9 unc. Cupri, 9 Mercurii, commixta exponantur igni carbonum per horas 24. S deinde illud complexum prius aqua probe lotum, &exsiccatum per 7, aut 8 horas igne forti sublimetur, singulis operationibus fun dum vasis bene lavando, &quod exemptum est, cum sublimato stratifices, hac opera tione peracta totum in duram massam coalescet; ex quâ cupellae commissa ad minimum quinque, aut sex uncias argenti obtinebis Quaeritur hîc, unde argenti tres unciae ultra eas uncias, quas imposueras, accesserint Respondeo, non ex transmutatione, quam sibi falso persuadent Alchymistae, sed ex argenteorum corpusculorum cupro commixto rum in resolutione corporum ad sui similia, videlicet argentea confluxu, quod non fieret si cupro argentum prius, &quidem copiosum non inextitisset; ut proinde nemo putet, cu prum, aut mercurium in argentum conversum esse, sed corpuscula cuprea, &mercurii adeo arcte, &tenaciter argento imposito mixta couniuntur, ut non nisi extremis ignis tormentis separari valeant; &hoc idem pa tet ex alio Experimento: Accipe unam un ciam plumbi, unam ex Marcasita stanni, &2.