Latin
305.1 to 305.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 305.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM. Ccipe dicti pulveris ex auro confecti unam partem, ex croco martis, aere adusto, &sale ammoniaco, è singulis unam partem: dissolvatur sal ammoniacum, &probè tribus antedictis ingredientibus id commisce, deinde commixta ponito in tra cucurbitam, &igne lento vel ad solem, vel ad ignem cinerum digere in tantum, donec omnia bene contemperata, &incorporata sint, &cum ma teria humido consumpto congelata fuerit, inde dictum pulverem facies, quem reservabis ad usum Hoc peracto, accipe vas ventricosum cum collo stricto, intra quod plumbum, &intra collum unam laminam auream subtilem, sive supra orificium aureum denarium pones, ita ut soluti plumbi vaporem hauriat; Deindè accipe supradictam laminam versando, &reversando supradictum vaporem, &hoc pacto lamina ita fragilis fiet, ut digitis in pulverem conteri poßit. Atque hic est pulvis argentum in aurum commutans. Aes ustum, quod arcanum ingreditur, ita praeparari depet: aes simili modo pulverizatum, aqua simplici vel muria toties lava, donec prorsus siccum fuerit, &ex hoc fac pulverem. Eccè secretum Arabum tibi paucis manifestatum: Quod quidem experimentum certum est, sed tamen simile illi, quod per additionem conficiunt; aurum enim in sat competenti quantitate sumptum, atque ex dictis speciebus, croci Martis, &aeris usti praeparatum, sale quoque ammoniaco ritè expurgatum, ac tandem supra argentum fusum, illud tinctura sua, quae dictis speciebus copiosa inexistit, non solum argentum in aurum tingit, sed etiam molem, &augmentum non exiguum illi commixtum confert; uti tamen illa longa Cupellae, aut cineritii tormenta sustinere nequeunt, quin tandem in id, quod erant, separentur, ita quoque hîc nullam veram, &realem transformationem admittere possumus. Hoc ipsum Secretum post ea etiam reperiri paucis imminutis apud Paracelsum: qui tamen id tanquam ingens arcanum ne patefiat, aenigmatis etiam, more impostoribus solito, involvit. Novi &ego Principem, cujus famae consultò parco, qui commercio cum uno ex iis ciniflonibus, qui hujus farinae magisteria promittunt, inito; magnam ei, si artis suae experimentum verum, &reale coram se sumeret, remunerationem pollicitus erat. Hic aureos montes jactitans, mare in aurum transmutare gestiebat. Ad opus itaque fit progressus.