# Mundus subterraneus 305.4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/305.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/305.4

Cru cibulo imponitur certa mercurii duarum videlicet unciarum quantitas, cui additur non nisi granum quoddam pulveris rubri adinstar praecipitati, quod elixir rubrum vocabat, transmutativa vi, qua pollebat, mirum in modum commendatum; hisce in super affundebat certam quantitatem liquoris aurei coloris, quem in phiala quadam vitrea tenebat; & dum eum supra mercurium funderet, Principi dicebat: Sciat vestra celsitudo, hunc esse magnae artis ingressum, quo pulvis cum Mercurio perfectè penetratur: Siquidem sine hoc pulvis, & mercurius sibi invicem commisceri non possent; & deinde cooperto crucibulo cum certa quadam cera rubra, atque igne sub crucibulo posito, & follibus agitato, igne statim cera mercurio mista in fumum abiit, & projecta deindè intra canalem materiâ, aurum nobilissimum, stupente, & attonito principe, eduxit: Miratus autem sum, fraudem non advertisse Principem, uti postea ipse experientia doctus advertit: Quid enim facilius est, quàm aurum in aquam resolvere, uti Spagyristis notum est, qui aquis fortibus & aurum, & argentum in aquam resolvunt auro, quoad colorem similem; & talis fuit aqua impostoris, cui ad fucum tegendum granum forsan ex arena, aut latere sum ptum, cerimoniae ergò, ut magnum quidpiam praestitisse crederetur, apposuit: aqua verò aurea hisce superaffusa, & liquefacta, mercu curio exspirante aurum id, quod sub aquae forma infuderat, reddidit.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
