Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 306
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec sunt Alchymistarum miracula, digna non catena aurea, qualem à principe praemii loco acceperat, sed quam carnifices similibus dare so ient, fune aureo. Tanta est hujusmodi nebulonum audacia, ut etiam suis nugis, fraudulentis artibus mentes principum dementare non erubescant. Tales sunt, qui jactitant, ex Mercurio Lunam fixam, quam postea rebus quibusdam tingunt, qui multi plici examini cupellae resistunt, uti sunt nonnullae tincturae, quae quantalibet fusione repetita, vix tamen separari possunt, adeoque argentum ad 18 carattas graduant, ob spiri tuum mineralium, qui in aquis fortibus nidulantur vehementiam; adeò enim metallis per fectis sibi sympathicis adhaerescunt, tam per tinaciter agglutinantur, ut non nisi ingenti bus ignium tormentis repetitis vicibus sepa rentur. Audivi nonnullos, qui certò certius artem se tenere jactitabant, &saepius sese experimento artis veritatem comperisse; quo minus tamen votis suis potiti sint, suam ve inadvertentiam, vel omissionem alicujus circumstantiae, aut similis rei necessariae prae tendunt; consultius sanè pro inadvertentia ignorantiam, pro omissione falsam dam natae artis promissionem fateri poterant, &debebant. Atque hic est impostorum modus, quo sim plices mortalium animos fascinare solent. Ex quo colligitur. Si quis ditioris fortunae im postor ad 100 aut 200 aut etiam 1000 libras auri in pulverem reduceret (quod nonnulli ad nomen ex hac arte fictitia immortale sibi comparandum, fecisse leguntur) illi haud dubiè ubique locorum hujusmodi falsa artis miracula omnium stupore, &admiratione exiguo temporis spatio sine tot, tantisque concoctionibus, sublimationibusque, mul torumque mensium fermentationibus, patra re possent: Quod utinam non fecissent hi, quos jam recensuimus, cum caeteris majorum gentium diis, in praecedentibus passim indigi tatis. Rursum fuerunt nonnulli, qui invente in agro thesauro derepente divites facti, &ne fisco à legibus constituto portionem cedere cogerentur, artem hanc professi dicun tur, qua exiguâ pulveris portione hydrargy ro, caeterisque metallis adjectâ, metalla in aurum convertere se posse, ad auri divitias aliun de acquisitas hac astutia obvelandas ostentarint. Plenum sanè aleae exercitium, quod mult aureis, &patibulis, &laqueis luerunt; uti de Bragadino, Scoto, similibusque suprà adductis legitur. Quàm autem facile sit, hac fraudulentia imperitis, &auri cupidis hominibus imponere, quis non videt? dum concipere non possunt, quomodo exigua nigri pulveris portione intra exiguum temporis spatium metallicis corporibus superinjectâ, statim aurum prodeat; Unde stupore &extasi invasi, dum de occulta fraudis industria ne qui dem suspicari licet, solum quod factum est, mirantur; undè fama vulgata, cum à peritioribus interrogantibus, ea proponuntur dubia, quae nonnullam imposturam olere possunt, ea statim non sine indignatione rejiciunt, nil de rationibus audire volunt, imò decies, ¢ies illud contraponunt: Ego oculis meis vi di; ego in praesentia talium, &talium, tali domo, tali officina factum observavi, pulverem manibus meis propriis sic jubente artifi ce, injeci; aurum productum aurifabris examinandum dedimus, &omnibus examinibu adhibitis, illud probum, purum, vulgari multo excellentius reperimus.