Latin
307.11 to 307.15
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 307.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
,quae omnia commixta, &minutim contrita igne forti resolve in aquam; &hanc aquam alembico impositam calore balnei leniter abstrahe usque in olei consistentiam; deindè sume ex antimonio crudo quantum volueris, &illi ex oleo paulò antè praeparato affunde ad eminentiam digiti, deindè hoc cucurbitae humili impositum abstrahe toties, donec oleum antimonio perfecte uniatur; &habebis pulverem, quem rubrum leonem vocant. Accipe itaque ex Mercurio fixam Lunam; in lamellas tenues tunde, si hasce in tigillo stratificaveris, ac in caemento per 24 horas reliqueris, tunc habebis argentum in aurum purissimum non tamen nisi colore exaltatum. Auro debi12. Experimentum. Aurum debilis coloris li colorem exaltare. Accipe Mercurii sublimati, &cingenuinum conciliare. nabaris ana 2 lotones, Antimonii unum loto nem; &bis tantum aceti, cui aeruginis tantillum, quantum duobus digitis capere potes commisceas; paulatim indantur ollae separatoriae, sive retortae, &exibit liquor visu pulcher; deinde accipe, cinnabaris partem, quam imbibas liquore paulò ante elicito, liquoremque denuò retortae vitreae commissum à cinnabari abstrahe; postea alembico Hermetis sigillo munito inditum per 12 dies in arena coagulari sinas, &habebis pulverem. Quo peracto accipis aurum pallidum, &imperfecti coloris, vel Lunam fixam 8 lotones, live 4 uncias, supra quas ex pulvere praeparato 6 drachmas fusioni expones, habebisque exaltatum ad eum gradum, quo major desiderari non potest. Quod idem fiet absque pulvere hoc pacto: Extensas in lamellas tenues argentum, vel aurum, pone in oleo, seu liquorem supradictum antequam coaguletur, &tenui calori, ut supra, 24 horis expone, usque dum videas oleum parum ebullitione commoveri, &habes quaesitum. Innumera hoc loco hujusmodi experimenta adducere possem; sed quoniam ferè nihil in uno est, quod non ingrediatur etiam in alterum, &ut paucis multa complectar, hic Tabulam combinatoriam adnectendam duxi, qua quidquid alii integris libris tradunt, hîc unica synopsi exhibeatur.