# Mundus subterraneus 309-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, TRANSMUTATOIRE DU PAP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309-2

TRANSMUTATOIRE DU PAP EAN XXII. DE CENOM. In quo agitur de modo, & ratione, qua magnae artis beneficio, aurum verum, & naturale dictus Pontifex in suo Palatio Avenionensi fieri curaverit. Sic autem incipit: Or commence le livre de Alchimie, que le Pape Iean fit ouvrer en Avionon, du quel ouvrage il en avoit 200 roollez à un chacun pesant un quintal. Deindè totius magisterii processum fusè describit. Ego sanè cum modum in eo operandi penitius examinassem, nil sanè in eo singulare, quod aut reterum Alchymistarum ingenium, aut primorum in arte Magistrorum praecepta, stylumque superet, praeter vulgares quasdam receptas, & aliundè descriptas, me reperisse ingenue fateor. Unde & consequenter hunc non nisi supposititium partum esse, non sine manifestis argumentis conjecturavi, quem ex Alchymistis desperatis nonnemo, tum ad artis veritatem confirmandam, tum ad nonnuliam existimationem ei sub nomine, & authoritate Pontificis conciliandam, in lucem publicam protruserit. Sed ne cuiquam injuriam facere videar, id ex ipso processu ante peritorum oculos exhibito me evicturum confido. ROCESSU Alchymicus Joanni XXII. Pontifici perperam adscriptus. Quem ex Gallica lingua in Latinam à me transtatum, de verbo ad verbum sic interpretor. Ccipe acetum fortissimum, 4 lib. calcis albae, sinas stare hoc pacto per 4 dies; quinto verò die, mitte materiam in alembicum vitreum, eamque distilla, distillatam bene reserva. Hoc facto, accipe salem, & urinam cum Indico Alexandrino lib. 1. Salis ammoniaci lib. 6. Semilibram salis communis praeparati, & aceti pariter semilibram: Dictarum rerum 3 libras, prius aceto calefactas distilla, & postea mittes salia, quae ubi fusa fuerint, ea simul mittes in Alembicum distillanda; ubi distillatum fuerit, si in fundo quid remanserit mistum, & sordibus necdum exutum, distillationem repetes, aquâ, quae egreditur, denuò superaffusa; & hoc toties repetes, donec tota aqua ex materia fuerit egressa; Qa 3 ted by ( egressa; quo peracto, in fundo vasis massam reperies congelatam instar glaciei, aut crystalli, quam diligenter serva seorsim.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
