# Mundus subterraneus 31-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31-2

COROLLARIUM. Hinc patet quoque diadromos, qui in chordarum tensarum incitatione notantur, non parabolas, ut quidam voluerunt, Mathematicas describere; sed nescio quid parabolicum affectans, ea prorsus ratione, ut chorda dictum est. Moderni Philosophi ex motu projectilium, experientiâ docti putant, mobile obliquè & violenter excussum in altum, tum in ascensu, tum in descensu veram & perfectam parabolam describere, cujus axis sit media linea normalis ex vertice parabolae in subjectam horizontalem lineam, quam ordinatim applicatam Conici Scriptores appellant, deducta; quae uti ordinatim applicatae πρὸς τὰς δδθὰς inuistit, ita totam parabolam bifariam secat; ut adeò ascensus mobilis per unam parabolae medietatem, violentum, per alteram, naturalem motum sortiatur; ideoque motus totus ex violento & naturali constitutus esse censeatur; putantque tantum mobile temporis insumere in ascendendo, & tantum in descendendo, quantum per axim parabolae temporis insumeret mobile normaliter & naturaliter dilapsum. Ita Galilaeus caeterique ejus sectatores, Gassendus, Torricellius, Cavallerius; putantque rem se demonstrare posse in explosione tormentorum ex arte parabolica seu ignium projectilium, uti ex salientium aquarum motu, quae omnia parabolam describere videntur. Alii putant, hoc contingere duntaxat in pyrobolo & aquarum saltu, declivi motu excusso; In Horizontali vero motu, non tam parabosam, quàm figuram quandam ex circulo & rectis lineis constitutam efficere arbitrantur. Quicquid sit, res non paucas difficultates habet, quas hoc loco enodandas duxi, ut quid demque sentiendum sit, cognoscatur; Certum enim est, uti suprà quoque innuimus, Geometricis principiis, tametsi Physicis rebus facilè ea applicentur, ita tamen comparatum esse, ut rigoris Mathematici in demonstrationibus leges servare minimè possint, cùm sensibili tantùm experientia notantur, quae cùm fallax sit, & sensus utplurimum decipiat, fieri non potest, ut iis infallibilis fides adhiberi possit. Sed antequam ulterius rem deducamus, hoc loco primùm visum est, demonstrationem adducere, quam Cavallerius Galilaei principia secutus, ponit, & deinde nostram supponemus, ut quid de utraque sentiendum, cognoscatur. Cavallerius, uti & Torricellius, parabolicum projectilium motum demonstraturi, sic ratiocinati sunt; Cùm duo motus in quolibet projecto gravi corpore considerari possint, naturalis & violentus, normalem verò naturalis ad Centrum appetat, violentus sursum versus eam partem, versus quam grave corbus obliquè impulsum est, fit ut inde in obliquè projectis medius quidam motus, quo grave lineam parabolicam describit, juxta datas imparium numerorum proportiones, per singula spatiorum intervalla, quae proportionibus correspondeant, describat; illudque in pyrobolisque demoncormento bellico, strant. Supponamus itaque lineam T, referre tormentum bellicum situ horizonti parallelum, vel obliquo situ perinde est, cujus orificium sit T. Globus itaque vi pulveris accensi, si nulla gravitate polleret, neque aëren resistentem haberet, rectâ lineâ TO haud dubiè tandem uniformi motu terminaretur in Q, cùm nullam, quae ab incepto motu eam retrahat, remoram inveniat, at cum insitâ gravitate Centrum per normalem lineam appetat, sit, ut ab inchoata linea OQ vi gravitatis dimotus globus, mediam quandam viam sectetur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
